Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 159 --

artes parit, quicquid nascitur, alit, quicquid alit, educat, virtutibus demum omnibus erigit artem et habitaculum perpetuum, ipsum eciam chaos iampridem in elementa distinctum tuetur. Pax deinceps et in celestibus dominatur. Legimus enim celos ipsos vertigine sua, perpetuo quodam cursus ordine suavissimos indigenarum aribus offere contentus eosque, ne ab ullo quidem adverso impediri signorum deinde ac planetarum ceterarum quoque stellarum fulgencia lumina, quibus celorum machina illustrata divicias suas videtur terris ostentare, ita inter se arctissimo quodam pacis vinculo atque lege convenire, ut quodque in suo regno triumphans maneret. Postumius Libertus primus omnium ovans urbem ingressus est, quoniam bellum leviter et sine cruore gesserat, myrto Veneris Genitricis coronatus divus Augustus assequutus est nomen ex rebus robore belli comparatis, sed maioris prorsus consecratus est glorie, dei fere nomen adeptus, quo tempore terris bis Iani templo clauso ingenti pacis 8r altitudine remissis imperavit.

O principem felicissimum et astris conferendum, cui contigit pacis artibus de facili consequi, quod alii non absque cruore conati sunt perficere! Tu itaque, eminentissime rex, his corporis et animi bonis fulgens aut nullis aut raris concessis et fortune successibus plenus, que tibi semper a teneris annis fidissima comes astitit ad huius Pannonici regni gubernacula capessenda incredibili omnium Pannonie principum optimatumque consensu, ingenti eciam populorum et nacionum plausu et lectus et susceptus es et tandem, rex faustissime, declaratus. Ubi ita eluces, ita excellis, ita omnibus in rebus mirabilis videris et existis, quas geris in dies mentis oraculo, ut virtutes illas, quas sub patre tuo, rege olim sapientissimo, et dum Boemiam tantum frenares, comparasti, tanto regni huius fastigio reddas clariores simulque et hoc regnum virtutibus tuis efficias sublimius. Veluti enim ardens gemmarum purpura, quanto puriori auro insidet, tanto redditur oculis nostris fulgencior aurumque, quo habitat, exprimit comercio suo nitidius

Vade retro

Vade porro


Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.