Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
sanae ut gnavum et idoneum cultorem admissum iri. (5) Tametsi vero praenominatus dominus Andreas Gargiter iam stylum vertere incipiat et repudiato beneficio parochiali in Pruss, antiquam coloniam in loco temere resignato stabilire desideret, ea tamen ex geminatis ipsius resignationibus apud parochianos Umbhausenses animorum alienato atque aversio iam consecuta est, ut crebris legationibus reverendissimum meum obturbent, alium pastorem instantissime sollicitando certissimumque videatur saepe tactum dominum Andream (quem alioqui ob anteactae vitae laudabilem conversationem ac vigilem pastoralis curae administrationem libenter pro voto suo accomodatum cuperemus) si in Umbhausen remittendus foret, non modo nullo spirituali fructu, sed etiam gravi cum dispendio animarum ibidem perstiturum, ob plurimorum mentes numquam amplius ipsi conciliandas. (6) Quare prioribus petitis inhaerendo nomine reverendissimi domini abbatis, de cuius imperio hoc totum scribo, praefatum dominum Iosephum pro benigna approbatione, me vero ac universum monasterium nostrum in gratiam et favorem reverendissimae ac perillustri dominationi vestrae quam demisse commendo.
274. Stephani an Pater Benedikt Staub in Salem
[Stams], 26. Mai 1654
Pater Staub hat Stephani um die Zusendung der von ihm einst in Stams
zusammengestellten Meditationen gebeten. Leider waren die Zettel trotz intensiver
Suche bisher im Kloster nicht auffindbar. Abt Gemelich wundert sich, dass ihm über
die Visitationsreise des Zisterziensergenerals bisher nichts berichtet wurde. Gerade
in dieser Sache wäre die Kommunikation unter den Klöstern sehr angebracht. Auch über
die Kongregation war nichts zu hören. Allein der Abt von Kaisheim schrieb an Abt
Gemelich und warnt davor, dass sich Generalabt Claude [Vaussin] den Abt von St.
Urban oder einen anderen aus der protestantischen Fraktion als Berater in seiner
Visitation wählen könnte. Noch immer gibt es keinen Nachfolger für Staub als
Sekretär der Kongregation. Wenn es zu einem Nationalkapitel kommen sollte, wäre es
nach wie vor Staubs Aufgabe, die Äbte zusammenzurufen. Sobald der Visitator in Salem
ankommt, soll Staub dies in Stams melden. Außerdem will Abt Gemelich wissen, wer den
Visitator begleitet.
(1) Quas reverenda pietas vestra iam alteram vicem a me requirit Meditationes Germanico idiomate olim a se compilatas, pridem transmissurus fueram, siquid earum domi nostrae reperire fuisset. (2) Verum nec apud patrem nostrum Edmundum [ERROR: no reftable :] patrem ... Edmundum] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. nec penes fratrem Antonium[ERROR: no reftable :] Antonium] Es ist unklar, welcher Anton hier gemeint ist: Senner oder Manz; beide etwas zu jung. earundem vestigium extat. (3) Ille quidem vidisse atque etiam inducta theca rubea compegisse testatur, hic vero ad triduum pro lectione sibi quondam commodatas [ERROR: no reftable :] inter quondam et commodatas in rasura ac. ultro fatetur, ambo autem reverendae pietati vestrae fideliter restitutas asseverant. (4) Ex abundanti scrutatus quoque sum cistam, in qua antehac reverendae pietati vestrae acta congregationis asservabantur hodieque adhuc reclusa manent et excussis cartaceis fascibus dictas Meditationes perquisivi, sed frustra. (5) Miratur reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. tam altum modo sileri de itineratione
reverendissimi et illustrissimi domini generalis nostri,[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... nostri]
Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. cuius in
Germaniam ingressum iam dudum praevolans fama nuntiaverat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |