Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
tempore nec intensa sunt nec continua; siquidem aliis nunc ex officio negotiolis et occupationibus ut plurimum distineor, quae a studiis etiam nolentem praependiunt. Haec obiter de statu valetudinis meae. (9) Dominus Martinus Mittnacht, praemissa amica salute, excellentiae suae indicatum cupit adhibita a se, quae dominatio vestra ordinaverat, universa quam diligentissime, effectum tamen hactenus pro voto non successisse, sed remanere pristinam adhuc debilitatem totam, ac praecipue arctari se punctionibus cordis, ita ut sternutando vel tussiendo vel in lecto paulo liberius se movendo, cor ab imo sibi evelli existimet. (10) Proinde ex confidentia, quam e proximis dominationis suae humanissimis litteris hausit, iterato rogat et obtestatur, ut siquid excellentia vestra consilii desuper sibi adhuc impertiri possit, id humanitatis officium afflicto ne deneget, diserte protestans futurum, ut hanc benevolentiam adhuc certo remuneret. (11) Die 28. Iulii discessit a nobis reverendissimus dominus abbas [ERROR: no reftable :] reverendissimus ... abbas] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich, der zur Kur nach Obladis fuhr. ad curam acidularum, qui pridie abitus sui inter alia id negotii mihi dedit, ut si serenissimos principes intra hunc mensem venationis causa forsitan ad fines nostros Stambsenses deflectere contingeret, id sibi incunctanter per proprium nuntium notificarem. (12) Quare excellentiam vestram amicissime rogatam volo, siquid super tali principum itinere suscipiendo inaudierit eius propositi me, quoad fieri poterit, citissime vel per litteras vel per vivum interpretem certiorem reddere non gravetur. (13) Praestabit nobis hac in re operam gratissimam. Atque hisce etc.
24. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Obladis
[Stams], 8. August 1644
Stephani schickt dem noch immer auf Kur weilenden Abt eine Pfeife. Paul Weinhart hat
geschrieben, er wisse nichts über einen baldigen Besuch der Landesfürsten in Stams.
Der Subpräfekt von Petersberg jedoch hat genauere Angaben zur Reiseroute der
Landesfürstin Claudia de’ Medici: Reutte, Imst, Petersberg. Martin Mittnacht hat
nach Herrn Castner in Innsbruck geschickt, um sein Testament zu machen. Mittnachts
Gesundheitszustand geht bergab. Pater Simpert hörte aus Augsburg die tragische
Geschichte eines Verbrechers, der in Donauwörth hingerichtet wurde.
(1) Transmitto per harum baiulum petitum tympanum una cum tibia seu lituo, quae
citius mittere etsi volebam, non poteram, eo quod stapedes heri primum confectae
essent. (2) Dominus Weinhart[ERROR: no reftable :] dominus Weinhart] Gemeint ist Paul Weinhart
d.Ä. his diebus inter alia mihi rescripsit de appulsu
serenissimorum principum in Stambs hactenus nil se inaudisse, sed solum, quod
proxime concessuri sint in Seefe
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |