Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F99v --

successus habuisse tam secundos, quam vestrae paternitatis indicant litterae, reverendissimus admodum gaudet. (3) Ascitam vero eandem reverendam pietatem vestram esse in socium et comitem visitationis etiam Alderspacensis inde plurimum gratulatur, quod in solatium senectutis suae reverenda pietas vestra oculis usurpare adhuc potuerit, quod dudum desideraverat.

(4) Paulo quam ad vindemias proficisceretur reverendissimus meus, accipit epistulam e partibus Helvetiorum, novarum turbarum sementem et sinistrorum affectuum fomitem. (5) Eius copia hic transmittitur, ut reverenda pietas vestra cum reverendissimo domino Caesariensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Caesariensi] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. et hic cum suae provinciae dominis coabbatibus desuper conferre possit matureque deliberare, quid et qualiter ad eam respondendum, quam consiliorum cogitationem avide et ardenter reverendissimus meus exspectat, siquidem negotium non e trivio est, [ERROR: no reftable :] e trivio est] Das Sprichwort (etwa: von der Gosse sein) geht zurück auf Cicero (pro Mur. 6,13), vgl. Otto 1890, 351f. sed magnae relevantiae. (6) Interea reverendam pietatem vestram, dum reducem cominus liceat, peregrinantem a longe saluto reverendissimoque domino praesuli Caesariensi me cum humillima salute et basio dexterae commendari demissius cupio.

254. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 4. Oktober 1653 Stephani schickt dem Abt Briefe an die Provinzialen von Schwaben und Franken zur Unterschrift. Der Brief in die Grafschaft Seifriedsberg bedarf noch einiger Ergänzungen. Bei der erzherzöglichen Kammer wurde vorgesprochen, um die Erlaubnis zu erhalten, Holz aus dem Inn zu ziehen, um den Kreuzgang decken zu können. Einige Konventsmitglieder sind immer noch beleidigt, dass sie der Abt nicht zur Ernte nach Mais mitgenommen hat. Ad reverendissimum abbatem nostrum in Mais existentem, 4. Octobris 1653. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Mitto reverendissimae pietati vestrae ad signaturam litteras, quas ante eiusdem abitum nondum ematuraveram, reverendissimis dominis provincialibus (Sueviae saltem et Franconiae, de quibus solis mandatum acceperam) inscriptas, ex quibus quae ad reverendissimum Caesariensem[ERROR: no reftable :] ad reverendissimum Caesariensem] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. destinantur, aliquo adhuc postscripto indigerent circa dynastias Seifridsperg et Wald, quod cum ego formare non possim, rerum ignarus, reverendi patris secretarii schedulam, hoc de negotio aliquid memorantem, hisce meis includere et sic monitor saltem esse volui.

(2) Hodie archiducali camerae supplicavimus pro facultate ligna de fluvio extrahendi, quae certe apprime necessaria erunt tegendae porticui, quam reverendissima pietas vestra pilentis sive curribus custodiendis extrui mandavit.

(3) Qui de conventu reverendissimam pietatem vestram ad vindemias libenter comitati fuissent, iis etiamnum dentes pruriunt et adhuc saliva in ore est foventibus adhuc aliquam spei scintillam de accipiendo citatorio ex Mais. (4) Sed Deus de istis disponat et reverendissimam pietatem vestram in terra desiderabili commorantem et inde huc ad nos reversuram clementissime custodiat.

255. Stephani an Dekan Johannes Baptista Mohr von Flaurling [Stams], 7. Oktober 1653 Stephani erinnert den Dekan daran, dass er ihn bei einigen Ablässen um Hilfe gebeten hat, wofür er bereits Geld bezahlt hat. Er weiß, dass sowohl Papst Urban VIII. als auch der aktuelle Papst Alexander VII. einige Ablässe gewährt haben, von denen Stephani nun die Einkünfte zweier für sich haben möchte.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic