Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F97v --

dum is inter Salisburgenses degeret; a bibliopego tamen Salisburgico ut compingerentur, mens non erat. (2) Cum vero de his iam per dimidium annum nihil responsi Salisburgo tulerim, nulla fere amplius illorum spes vel cogitatio subiit. (3) Ceterum quia sex maioris formae ad manus reverendissimae pietatis vestrae ante triduum inopinato appulisse feruntur, eorum de adventu gaudeo pretiumque (34 florenorum, ut Wilhelmus ad me scribit) hic una submitto sperans vicissim breviaria praesentium baiulo haud gravate tradenda.

(4) Venerabilis pater secretraius[ERROR: no reftable :] venerabilis ... secretarius] Gemeint ist Pater Benedikt Staub, der Sekretär der Oberdeutschen Kongregation. deputatos scriptores nostros insigniter exercet suntque et dictator et exceptores tam impigri, ut totum corpus statutorum [ERROR: no reftable :] corpus statutorum] Vgl. Primisser cap. 42 § 28 Statuta capituli archipraesul ad praesidem nostrum transmisit ad reliquos congregationis abbates dirigenda. postridie divi Benedicti[ERROR: no reftable :] divi Benedicti] 21. März manum ultimam accepturum confidant. (5) Quam spem dum amanuenses parturiunt, interea reverendissimam pietatem vestram uno ore humiliter salutamus atque ut sanctissimi legislatoris nostri solemnia inter filios suos celebrare dignetur, impensius exoptamus.

248. Stephani an Georg Nussbaumer in Ingolstadt [Stams], 1. April 1653 Stephani wundert sich, dass Nussbaumers Briefe aus Ingolstadt schneller ankommen als die, die er aus Salzburg geschickt hatte. Im ersten Brief berichtete Nussbaumer von Clementis Krankheit und seinen moralischen Abwegen. Stephani lobt ihn dafür und fordert ihn auf, immer so weiterzumachen. Mit dem zweiten Brief haben die Ingolstädter Studenten Stephani einen Kranz mitgeschickt, über den er sich freute. Nussbaumer hat die Gelegenheit, seine Studien der Physik im Colleg mit anderen zu wiederholen. Stephani lobt die Wichtigkeit dieses privaten Wiederholens. Das Sommerkleid, um das Clementi gebeten hat, soll er sich kaufen, jedoch sparsam und zweckdienlich agieren. Ad fratrem nostrum Georgium Nusspaumer philosophantem Ingolstadii, 1. Aprilis 1653. Religiose, in Christi visceribus dilecte

(1) Miror equidem epistulas tuas, quas nunc Anglipoli ad me destinas, citius apprehendere metam, quam quibus antehac Salisburgo me conveneras, cum interim credam plures dietas a montibus nostris distare planitiem Ingolstadianam, quam solum Salisburgicum. (2) Binas hactenus, quod sciam, e Bavaria misisti, quarum utraeque intra quinque dies ad me pervolarunt. (3) In prioribus quod cum candore mihi aperueris statum confratris tui Fortunati,[ERROR: no reftable :] confratris ... Fortunati] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. catarrhis ex immodico potu tunc laborantis ac per morum licentiam ferme iam etiam in regionem dissimilitudinis abire incipientis, id egisti, quod et tibi de lege conscientiae incumbebat et mihi cumprimis erat probatum; (4) neque ab hoc zelo fraternitatis umquam declines velim, quin semper ocius certiorem me reddas, ubi socium tuum ab officii semita videris exorbitantem.

(5) In posterioribus peraccepta mihi fuit corona, qua me sub sanctissimi legislatoris nostri[ERROR: no reftable :] sanctissimi ... nostri] Gemeint ist der Hl. Benedikt, dessen Fest am 21. März gefeiert wird. solemnia coram Domino devinxisti, cui plectendae tanto vos alacrius operam impendisse existimem, quanto in tali caritatis officio vobis ipsis foenerari posteritatis. (6) Copiam tibi factam scripta tua physica in collegio societatis cum aliis repetendi, libenter intellexi, non nescius omnem

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic