Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F96r --

turus est) reditum e Bolsano exspectat, ab aliquot hinc diebus, nescio num ex mutatione aeris an ex insueto potu vini Tyrolensis vel qua alia de causa, scabiem quandam in capite sibi enatam queritur cetera totus sanus. (2) Quae res eundem (ut senes anxii sunt) valde sollicitum habet, ne quid contagiosi forsitan in progressu fiat porrigini aut leprae simile. (3) Quamobrem bonus senecio inter spem et metum fluctuans malo huic capitis medendo et relevando timori suo Oenipontum adire constituit consilium et opem quaesiturus, quem excellentiae vestrae tanto studiosius commendo, quanto eum pro communi bono ordinis iam diu fatigatum et adhuc porro laborare parantem diutius vivum ac sospitem optaremus. (4) Siquid medicinarum in eius curam opus fuerit, ex pharmacopaea Winkleri desumi velim sumptibus ex generali cassa congregationis a reverendissimo meo refundendis. (5) Atque hisce raptim deproperatis excellentissimam dominationem vestram cum genero suo perhumaniter saluto nosque una praepotentis Dei adiutorio ferventius committo.

244. Stephani an Dekan Johannes Baptista Mohr von Flaurling Stams, 23. Dezember 1652 Der Dekan von Flaurling, dem Stephani sehr gewogen ist, hat ihn gebeten, für die kommenden Feiertage einen Priester nach Flaurling zu schicken. Stephani dankt für das Vertrauen, hat aber zur Zeit keinen Mann zur Verfügung. Vor allem die vielen Beichtwilligen machen es notwendig, dass alle Stamser zu Hause bleiben und dort im Einsatz sind. Als Zeichen seines guten Willens will Stephani aber in den letzten drei Feiertagen einen Priester nach Flaurling schicken. Ad decanum Flaurlingensem admodum reverendum dominum Ioannem Baptistam Mohr, 23. Decembris 1652. Admodum reverende, nobilis et clarissime domine Officiosam salutem et amica obsequia

(1) Qua erga admodum reverendam et clarissimam dominationem vestram gratificandi promptitudine semper fui, ea etiamnum sum et maneo devinctus. (2) Ceterum quod admodum reverenda et clarissima dominatio vestra epistolio nudiustertius ad me dato petiit unum sibi e religioso collegio nostro sacerdotem Flaurlingam submitti ad ecclesiacas functiones sacris imminentibus feriis obeundas, sicut mihi oppido gratulor de confidentia, quam in nostris patribus collocari video, ita liberalissime praestarem, quod requiror, si modo facultas ne deesset. (3) Sed nam praeterquam quod concionatores nostri pro diversis sermonibus ad plebem nostram faciendis iam destinati sint ac distributi, poenitentium tantus per ferias natalitias apud nos concursus est, quantus nullo anni tempore alio, ita ut vix ac difficulter satis omnibus facere valeamus, eo praecipue, quod ex confessariis aliqui inter officiorum solemnia organo et musicae servire debeant, maxime in sacratissimae nativitatis. (4) Nihilominus tamen ad contestationem meae voluntatis, si pro

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic