Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F95v --

Ad reverendissimum abbatem nostrum Bolsani cum proceribus provinciae congregatum, 16. Novembris 1652. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Alternam modo reverendissimi Caesariensis[ERROR: no reftable :] reverendissimi Caesariensis] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim, der Visitator von Stams. epistulam submitto, quae, proinde ut prior, octiduo citius ad manus reverendissimae pietatis vestrae perferri potuisset, si ad monasterium Stambsense non fuisset directa. (2) Fratres nostros Georgium et Fortunatum[ERROR: no reftable :] fratres ... Fortunatum] Gemeint sind die Brüder Georg Nussbaumer und Fortunatus Clementi. ad studia Ingolstadiana decimo currentis emisi nec tempestivius potui, quia nono eiusdem primum advectae sunt reculae fratris Georgii, quas Salisburgi convasatas in doliolum compexerat. (3) Eos, ut credo, reverendissimus dominus visitator heri habuit aut certe hodierno meridie hospites in sua Caesarea habebit, quibus quid litterarum in viam dederim, reverendissimae pietati vestrae ex subiuncta copia perspicere libeat.

(4) In Vigilio Mair bene se dant initia, quibus (ob hominis maturitatem) etiam medium quandoque ac finem responsura confido. (5) Is pro sui tyrocinii duce meam tenuitatem desiderat, cui et primam confessionem fecit et reliquas facere expetit, pro cuius animae lucro non recuso laborem.

(6) Dies sunt 14, cum uxor Bernardi Zeileri in Silz, quod alterum iam (forsan et tertium) passa esset abortum, pro ematurando aliquando felici partu voto divo Ioanni nuncupato pulcherrimum calicem, opere et pretio insignem in parochiali ecclesia nostra ad sanctum Ioannem obtulit, 75 florenis constantem, quem penes me servo, dum a reverendissima pietate vestra ad nos reduce consecretur. [ERROR: no reftable :] dies ... consecretur] Vgl. Primisser cap. 42 § 33 Denique sub idem tempus [sc. 1652] Silzae contigit, ut Bernardi Zeileri uxor, cum alias bis terve abortivos fetus peperisset, divi thaumaturgi Stamsensis Ioannis Baptistae opes implorata partus tandem maturiorem partum eniteretur, calicem obtulit LXXI florenis constantem. (7) Volebat eidem conficiendo dominus Zeiler omnino centum florenos impendere, sed aurifabro dissuadente, ne nimium fieret ponderosus, de 50 taleris conventum est. (8) Pluribus reverendissimam pietatem vestram dies et noctes occupatissimam non fatigo, sed divinae protectioni eandem inter preces et sacrificia devote semper commendo.

243. Stephani an Arzt Gerhard Schleiermacher in Innsbruck [Stams], 2. Dezember 1652 Der Überbringer dieses Briefes, Pater Benedikt Staub, kam am 12. Oktober [1652] nach Stams und wartete auf die Rückkehr des Abtes. In dieser Zeit wurde er jedoch krank. Darüber machte er sich größte Sorgen und beschloss, den Arzt in Innsbruck zu konsultieren. Stephani empfiehlt ihn nun Schleiermacher. Sollte Staub besondere Arzneien benötigen, sollen die in der Apotheke Winkler auf Kosten der Kongregation gekauft werden. Ad doctorem Gerardum Schleirmacher medicum Oenipontanum et physicum monasterii, 2. Decembris 1652. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Praesentium exhibitor, venerabilis et doctissimus pater Benedictus Staub, conventualis Salemitanus et congregationis per superiorem Germaniam secretarius emeritus, duodecimo Octobris ad monasterium nostrum appulsus est, ubi dum reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. (cui ab epistulis deinceps servi

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic