Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
optima, talia tamen sunt, queis meliora noster haud germinat hortus. (2) Optarem equidem pauxillum hoc obsonii, quod offero reverendis patribus pro suo imminente regulari diuturnoque ieiunio, et gratum sapere et salubriter conducere. (3) Grates insuper habeo reverendae pietati vestrae pro donatis nuperrime nobilibus granulis de arbore Aegyptiaca, quae admodum reverendissimum patrem commissarium vestrum in has terras advexisse intelligo. (4) In pretio mihi semper erunt custodienda sedulo, in necessitate tamen constitutis etiam sine invidia communicanda. (5) Atque hisce reverendae pietati vestrae ceterorumque precibus et sacrificiis me et omnem conventum nostrum studiose commendo.
241. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 10. November 1652
Stephani empfiehlt dem Abt seine beiden Zöglinge Georg Nussbaumer und Fortunat
Clementi, die in Ingolstadt studieren. Auch wenn beide an den Tiroler Wein gewöhnt
sind, sollen sie sich doch an Bayern anpassen und Bier trinken lernen. Der Abt soll
weiters Sorge tragen, dass sie nicht vom rechten Weg abkommen und sie, wenn nötig,
zurechtweisen. Als Stephani dieser Tage vom Markt in Hall zurückkehrte, erfuhr er
das Alter des Kaisheimer Bruders Candidus: Der Zwanzigjährige sei also 1632
geboren.
(1) Sisto reverendissimae pietati vestrae filios Stambsenses duos, Georgium Nusspaumer et Fortunatum Clementi, quos in lycaeo Ingolstadiensi altioribus disciplinis imbui desideramus convictu et contubernio fratrum Caesariensium usuros, per omnia ad normam ac leges, quas reverendissima pietas vestra eisdem figere et dictare voluerit. (2) Qui tametsi vino nostrati assueverint ac proinde cerevisiam forsan haud amica fronte sint adspecturi, oportebit tamen illos stomachum suum quantumvis recalcitrantem condocefacere, ut in Bavaria non iam amplius de urna Bacchi, sed e congio Cereris[ERROR: no reftable :] Bacchi ... Cereris] Bacchus und Ceres sind die Bereichsgötter für Wein und Getreide (Bier). potare discat, quando plus quam credibile est etiam fratribus, quos reverendissima pietas vestra e gremio suo Anglipolim miserit, non aliunde quam e penu cerevisiario hauriendum fore. (3) De reliquo confido praedictos fratres nostros vocatione, qua vocati sunt, digne ambulaturos. (4) Quos sicubi deviare vellent, reverendissima pietas vestra ad omnem nutum et imperium suum subiectos habet. (5) Hisce diebus e nundinis Halensibus redux fratris Candidi [ERROR: no reftable :] fratris Candidi] Gemeint ist Candidus List. Caesariensis aetatem ex eius amicis et notis indagavi et comperi esse eum annorum viginti, utpote natum anno Domini 1632 mense Augusto, id quod reverendissimae pietati vestrae notificare eidemque me et conventum Stambsensem universum cum paternae dexterae osculo filiali submissium volui commendare.
242. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Bozen
[Stams], 16. November 1652
Stephani leitet schon den zweiten Brief des Abtes von Kaisheim an Abt Gemelich
weiter. Die Brüder Georg [Nussbaumer] und Fortunat [Clementi] sind nach Ingolstadt
geschickt worden. Nussbaumer musste noch auf sein Gepäck aus Salzburg warten. Sie
wurden mit einem Empfehlungsschreiben an den Abt von Kaisheim ausgestattet. Vigilius
Mair macht gute Fortschritte, er wünscht sich Stephani als seinen Meister. Die
Gattin des Bernhard Zeiler aus Silz hat für eine glückliche Geburt einen kostbaren
Becher nach Stams gespendet, den Stephani bis zur Rückkehr des Abtes bei sich
aufbewahrt. Zeiler wollte ursprünglich 100 Gulden aufwenden, der Schmied riet ihm
jedoch ab, da der Becher dann zu schwer geworden wäre.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |