Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F92v --

Oenipontum emittuntur. (3) Petitionem vero praedicti Vigilii de salute sua tam vigilis sacerdotibus congregatis confestim exposui nec inter illos fuit, qui tam sanctum desiderium hominis in saeculo versati non apprime probaret, unde et ab omnibus in eius receptionem unanimi calculo consensum est maturitate illius spem bonam ac fiduciam singulis ingenerante. (4) Tempus vero ac diem, quo is religionis habitu vestiendus videatur, aequum est, ut reverendissimae pietatis vestrae arbitrio remittamus, cui simul et me et totam filiorum turbam obnixius commendo.

234. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 26. August 1652 Am Schlafzimmer des Abtes fand Stephani nur die ersten beiden Bände der Zisterzienserchronik, die bis ins Jahr 1173 reichen. Der dritte Band wurde kürzlich zu Abt Gemelich nach Innsbruck gebracht. Weiters schickt Stephani das Werk Gretsers und einen Brief des Abtes von Maulbronn. Texte aus Raitenhaslach und Langheim müssen erst abgeschrieben werden. Die Rechnungen der Kirchen im Ötztal müssen überprüft werden. Wegen der bevorstehenden Ernte sollte das auf den 16. September vorgezogen werden. Licentiat Mayr, der auf dem Weg nach Freiburg i.Br. ist, hält sich immer noch krank in Imst auf. Ad reverendissimum eundem dominum abbatem ibidem existentem, 26. Augusti 1652. Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Cisterciensium tomos annalium in cubiculo abbatiali duos offensi, quorum posterior res continet in ordine gestas usque ad annum Christi 1173 nec ultra, ut proinde terius ille tomus, qui reverendissimae pietati vestrae noviter est allatus, monasterium Stambsense necdum viderit. (2) Mittere una etiam volui desideratum Gretserum ac litteras reverendissimi, ut puto, Mulbrunensis, [ERROR: no reftable :] reverendissimi ... Mulbrunensis] Gemeint ist Abt Bernardin Buchinger von Maulbronn. quas heri a posta accepi. (3) Libellum vero querelarum Raittenhaslacensium et scripta Langheimiana, quamprimum amanuenses expediverint, submittam.

(4) Ratiocinia ecclesiarum vallis Özensis reverendi domini curati ibidem (ut reverendissima pietas vestra adhuc meminerit) octiduo post divi Michaelis [ERROR: no reftable :] divi Michaelis] 29. September. celebranda nihil praeiudicando iudicarunt. (5) Verum tamen quia id temporis archiscriba noster haud dubie iam in vindemiis constitutus ineundis huiusmodi rationibus adesse nequiret, simul etiam venarum sectiones communiter tunc in usu, habita desuper conferentia, antipatione aliqua utendum ac, nisi reverendissimae pietati vestrae alius imperare libeat, 16to mensis[ERROR: no reftable :] Inter 16to et mensis in rasura huius. sequentis in dictam vallem censuimus concedendum; quod propositum Deo auspice exsequi cogitamus, ubi secus a reverendissima pietate vestra mandatum non fuerit.

(6) Licentiatum Mayr, qui intentione propediem iam viderat Friburgum in Brisgoia, in exsecutione dysenteriae teneri adhuc graviter in Imbst notum satis Oeniponti iam fuerit. (7) Aliud, quod scribam, impraesentiarum nihil ocurrit, nisi quod omnium nostrum vota reverendissimam pietatem vestram Oeniponto abstrahere et ad sacros coenobii lares reducere quam ardentissime concupiscant.

235. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 7. September 1652 Abt Gemelich hat in einem Brief an Stephani angeregt, dass die Rechnungsprüfungen im Ötztal so schnell wie möglich geschehen sollen. Stephani hat sie deshalb auf den 11. und 12. September einberaumt. Was der Abt für die nächste Visitation wollte, wurde Stephani jedoch aus dem Brief nicht klar. Er bittet um Klarstellung, von wem wer zusammengerufen werden soll.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic