Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F92r --

talento ingenii ipsius ac memoriae non est, cur multa commemorem, quia pridem illud clarissimae dominationi vestrae innotuit, de quo nos hactenus ea cepimus experimenta, quae hominem religioni nostrae ac functionibus ordinis potioribus vere inhabilem satis aperte demonstrarunt. (4) Sed neque de moribus eius aut de profectu virtutum longas opus est texere ephemerides, siquidem nullum harum specimen hucusque in oculos nostros incurrit, nisi forte ipsius taciturnitas extollenda videatur, quam tamen ego (utpote medio et ratione carentem) vitio quam virtuti affiniorem reputo. (5) Porro quod clarissima dominatio vestra iure merito demiretur, illud est, quod praedictus iuvenis, qui de securo religionis portu ac de constanti aliqua mansione oppido gaudere debuisset, ante dies 14 ultro nec nisi proprii spiritus inertia impellente abitum flagitarit ac missionem petierit, cum probe interim sciret ac provideret ingentem parentis sui offensam ex hoc egressu promanaturam. (6) Ceterum nos huic eius petito tanto pronius assensum dedimus, quanto in eo vestigium nullum pectoris gnavi aut religiosi ferventis potuimus deprehendere. (7) Sic ergo exauctoravimus volentem, cuius vel ideo me miseret, quod patrio igne et aqua sibi interdictum sciens aliquamdiu quasi profugus oberrabit, cum clarissima dominatione vestra, domino Francisco fratre et aliis mediatoribus parentum sibi gratiam conciliet.

(8) Plura non addo, quam ut rogem, clarissima dominatio vestra aut reliqua Christophori parentela mihi vel conventui culpam ne velint impingere aut sequiore monasterium nostrum affectu prosequi, quippe a quorum parte non stetit hominem sponte respicientem retro per vim alligare aratro Dei. (9) Ego sane coelum prius ruiturum credidissem, quam Christophorum taciturnum a monastico suomet impulsu casurum. (10) Finio et clarissimam dominationem vestram cum honoranda domina matre aliisque domesticis ter et amplius saluto omnesque quam diutissime sospites cupio. (11) Ex Stambs etc.

233. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 19. August 1652 Stephani hat Gemelichs Brief am 6. August erhalten, einen Tag, nachdem Vigilius Mair nach Stams kam. Mair hatte um Aufnahme ins Kloster gebeten, der Konvent hat dem einstimmig zugestimmt. Der Abt soll nun den Termin für Mairs Aufnehme festsetzen. Ad reverendissimum dominum abbatem Oeniponti versantem, 19. Augusti anno 1652. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine Cum filiali salute debitas precum oblationes

(1) Litteras reverendissimae pietatis vestrae cum incluso supplice libello accepi sexta Augusti, postridie scilicet, quam recommendatus hospes Vigilius Mair [ERROR: no reftable :] Vigilius Mair] Das Album Stamsense verzeichnet keinen Vigilius Mair, da er nach seiner Präsentation nicht mehr nach Stams gekommen ist (vgl. ep. 238), später kam er dann doch (ep. 239), um sich dann bald wieder zu verabschieden (vgl. ep. 257). in Stambs appulerat. (2) Ita nimirum servi nostri domum properant, cum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic