Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F91r --

atque ad gremium matris sub magni praecursoris solemnia[ERROR: no reftable :] sub ... solemnia] 24. Juni. reversurum; sed, ut video, verba mea non de imperio, sed de mera voluntate beneplaciti interpretatus es. (2) Ceterum quia absentia tua (quam initio trium forsitan hebdomadum futuram credebamus) in ipsos iam quattuor menses extracta, diuturnitate sua tuis incipit confratribus fieri onerosa, de mandato reverendissimi praesulis nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. tabellarium mitto tibi, ut tu officio, quo hactenus fungebare, nuntium mittas et visis hisce reculas tuas convasare ac propere ad nidum religionis tuae remigrare festines.

(3) Hoc solum curato, ne sine mercede, qua dignus est operarius, demittaris. (4) Ut vero discessum tuum Nauderenses aequius ferant, dicere eisdem poteris successurum tibi proximis diebus alium quendam religiosum, canonicum regularem, quem eo loci usque ad proprii parochi reditum a serenissimo[ERROR: no reftable :] a serenissimo] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. destinandum fore ex domino abbate accepi. (5) Salutem tibi interim dico et angelum Domini comitem precor. Ex Stambs etc.

230. Stephani an Pfarrer Johannes Heisler in Telfs [Stams], 30. Juli 1652 Stephani bedauert es, dass Pfarrer Heisler keine Gelegenheit haben wird, an dem Essen in Stams, zu dem er eingelanden wurde, teilzunehmen. Heislers Bitte, ihm am nächsten Sonntag einen Priester als Prediger zu schicken, der dann auch mit ihm essen sollte, muss Stehani leider wegen Personalknappheit ausschlagen. Zwei Priester, unter ihnen Martin Stöger, musste er zu Abt Gemelich nach Innsbruck schicken, einen zur Erholung ins Oberland. Ad reverendum dominum Ioannem Heisler, camerarium et parochum in Telfs, 30. Iulii 1652. Admodum reverende, plurimum colende et honorande domine Amicam ex candido corde salutem

(1) Quam grata mihi reverendae dominationis vestrae futura fuerat praesentia, si tenui quadra et monastico prandio nostro, prout condictum erat, frui sustinuisset, tam iucundum mihi accidit interiecto commissionis obstaculo eandem a proposito retardari. (2) Spero tamen fore, ut in aliud tempus cum faenore liceat compensare.

(3) Ceterum quod a me pro ingruenta proxima domenica a religioso coetu nostro praeconem iterato requirit meque simul mensae suae convivam expetit, tametsi peculiari statuto ordinis noviter vestitum sit, quempiam fratrum conviviis funeralibus, encaeniorum, dedicationum etc. interesse, dispensationis tamen spongia forte uti ac reverendae dominationis vestrae postulatis amicabiliter condescendere licuisset, nisi aliunde sors inopinata remoram iniecisset. (4) Verumtamen quia hesterno primum vespere a reverendissimo nostro[ERROR: no reftable :] a reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. in mandatis accepi, ut duos e sacerdotibus nostris (quos inter pater Martinus Steger) Oenipontum dirigerem ac alius insuper hisce diebus in vallem Oeni superiorem pro aliquot dierum recreatione captanda a me destinandus erit, rebus sic stantibus aliud superesse

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic