Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F90r --

pro consolatione tibi relicto, quod aliam sors itinerandi occasionem quandoque sis habiturus, si scilicet (quod reverendissimus intendit atque, ut tibi sub rosa intimarem, concessit) Salisburgo Anglipolim seu Ingolstadium transferare. (4) Atque haec a reverendissimo oretenus ante hebdomades quattuor, cum in procinctu esset, post peractum Danuwerdae provinciale capitulum Oenipontum denuo remigrandi. (5) Scripsissem eidem interea et calamum quoque pro te supplicem fecissem, sed tanti negotiorum aggeres in camera archiducali eum obvallant, ut super re huiuscemodi non audeam litteram vel syllabam ingerere, responso certo certius cariturus.

(6) Quare rebus ita constitutis cum id, quod expresse denegat reverendissimus, ego praesumptuose conferre non valeam, a me quidem facultatem, quam pro visenda expetistis Austria, frustra speratis. (7) Hoc tamen confido et quasi certum reputo, reverendissimum nostrum ratum id omne habiturum, quod circa caniculares indulgentius transigendos admodum reverendus et magnificus rector pater Alphonsus [ERROR: no reftable :] Alphonsus] Gemeint ist der Theologieprofessor Alphonsus Stadlmair, vgl. ep. 197. de vobis disposuerit. (8) Quin imo si idem praelibatus dominus rector tacita epychia utens vos cum Austriacis fratribus ad dies aliquot peregre mitteret ac postmodum finitis vacationibus apud dominum abbatem vosmet humaniore aliquo epistolio purgaret et veniam praeoccupando deposceret, putem eam citra dubitationem obtenturum. (9) Ego interim, bone Georgi, dum dum bene valere te cupio, receptui cano ac litteras claudo.

227. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 28. Juni 1652 Nach dem Tod des Rechtsgelehrten Raittner folgte ihm Rudolph Mair im Amt nach. Am 9. Juni 1652 ließ sich dieser vom Erzschreiber des Stiftes Stams, Ferdinand Kolb, die Rechnungen des Raittner aushändigen und verbrachte sie nach Imst. Im Kloster verkündete er dann laut, dass nichts zusammenstimme. Heute hat Stephani erfahren, dass die Dokumente in Imst bei einem Richter oder Schreiber hinterlegt wurden. Ad dominum abbatem nostrum Oeniponti versantem, 28. Iunii 1652. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine antistes

(1) Miror equidem homini iurisconsulto (Rudolpho Mair) tam labilem esse memoriam, ut de ratiociniis Raittneri defuncti (quae non meis quidem ex manibus, sed archiscribae nostri Ferdinandi Kolb 9. Iunii in praesentia patris Martini [ERROR: no reftable :] patris Martini] Gemeint ist Pater Martin Stöger. et officialium accepit ac postero mane secum in Imbst transporatvit) nihil penitus sibi constare asseveret, cum ad monasterium vix appulsus (adulto iam vespere sub tempus completorii) confestim per praedictum archiscribam rationes memoratas a me expetierit indicans (ex instructione utique reverendissimae pietatis vestrae) in abbatia super pluteum easdem inveniendas. (2) Hodie vero, quod hactenus ignorabam, intelligo eum ex Imbst redeuntem postallegata ratiocinia in Stambs relicta penes iudicem aut scribam reposuisse, a quibus et in hunc usque diem me inscio sunt asservata, quae per

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic