Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
pro consolatione tibi relicto, quod aliam sors itinerandi occasionem quandoque sis habiturus, si scilicet (quod reverendissimus intendit atque, ut tibi sub rosa intimarem, concessit) Salisburgo Anglipolim seu Ingolstadium transferare. (4) Atque haec a reverendissimo oretenus ante hebdomades quattuor, cum in procinctu esset, post peractum Danuwerdae provinciale capitulum Oenipontum denuo remigrandi. (5) Scripsissem eidem interea et calamum quoque pro te supplicem fecissem, sed tanti negotiorum aggeres in camera archiducali eum obvallant, ut super re huiuscemodi non audeam litteram vel syllabam ingerere, responso certo certius cariturus. (6) Quare rebus ita constitutis cum id, quod expresse denegat reverendissimus, ego
praesumptuose conferre non valeam, a me quidem facultatem, quam pro visenda
expetistis Austria, frustra speratis. (7) Hoc tamen confido et quasi certum reputo,
reverendissimum nostrum ratum id omne habiturum, quod circa caniculares indulgentius
transigendos admodum reverendus et magnificus rector pater Alphonsus
[ERROR: no reftable :] Alphonsus]
Gemeint ist der Theologieprofessor Alphonsus Stadlmair, vgl. ep.
197. de vobis disposuerit. (8) Quin imo si idem
praelibatus dominus rector tacita epychia utens vos cum Austriacis fratribus ad dies
aliquot peregre mitteret ac postmodum finitis vacationibus apud dominum abbatem
vosmet humaniore aliquo epistolio purgaret et veniam praeoccupando deposceret, putem
eam citra dubitationem obtenturum. (9) Ego interim, bone Georgi, dum
227. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 28. Juni 1652
Nach dem Tod des Rechtsgelehrten Raittner folgte ihm Rudolph Mair im Amt nach. Am 9.
Juni 1652 ließ sich dieser vom Erzschreiber des Stiftes Stams, Ferdinand Kolb, die
Rechnungen des Raittner aushändigen und verbrachte sie nach Imst. Im Kloster
verkündete er dann laut, dass nichts zusammenstimme. Heute hat Stephani erfahren,
dass die Dokumente in Imst bei einem Richter oder Schreiber hinterlegt wurden.
(1) Miror equidem homini iurisconsulto (Rudolpho Mair) tam labilem esse memoriam, ut
de ratiociniis Raittneri defuncti (quae non meis quidem ex manibus, sed archiscribae
nostri Ferdinandi Kolb 9. Iunii in praesentia patris Martini
[ERROR: no reftable :] patris
Martini] Gemeint ist Pater Martin Stöger. et officialium
accepit ac postero mane secum in Imbst transporatvit) nihil penitus sibi constare
asseveret, cum ad monasterium vix appulsus (adulto iam vespere sub tempus
completorii) confestim per praedictum archiscribam rationes memoratas a me
expetierit indicans (ex instructione utique reverendissimae pietatis vestrae) in
abbatia super pluteum easdem inveniendas. (2) Hodie vero, quod hactenus ignorabam,
intelligo eum ex Imbst redeuntem postallegata ratiocinia in Stambs relicta penes
iudicem aut scribam reposuisse, a quibus et in hunc usque diem me inscio sunt
asservata, quae per
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |