Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F88v --

debeas longiorem, exinde aequanimius fero, quod intelligam acceptum te esse populo ac passim amari et coli beneficiis, quae quidem iudicio meo unica fere via est in curanda plebe quidpiam fructificandi.

(4) Numisma aureum, quod transmisisti una cum auctario duorum florenorum, valde commodum mihi praesentavit auriga eo videlicet tempore, quo pro novis sellis, quas universis sacerdotibus conventus fieri curaveram, et aliis rebus in novum dormitorium[ERROR: no reftable :]in novum dormitorium] Vgl. Primisser cap. 42 § 33 Hoc tandem anno in novum ac magnifice constructum claustrum fratres prope omnes commigrarunt IV Nonas Iulii. inferendis non exiles mihi faciendae erant expensae. (5) Nec minus imagines quoque phlebotomis a te deputatas recepi plurimum admirans, unde tibi hoc genus mercium in loco solitudinis et in vicinia Grisonum, quos constat iconomachos, non hagiophilos esse.

(6) Modernum tuum patrem, convictus Ioannem Tschol, feudum nuperime ad nos devolutum in Pfunds adeptum non esse nec mea nec conventus nostri culpa vel invidia accidit, quin omnes, si per nos stetisset, in illum magis quam in alterum propensi eramus; sed quia reverendissimus[ERROR: no reftable :] reverendissimus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. monasterio absens erat atque ideo nos in consilium non vocati, praevaluit ille alius competitor, Paulus Payr, [ERROR: no reftable :] Paulus Payr] Vgl. ep. 214,1. cuius fautores (inter quos praecipuus dominus Schluderpacher) iteratis, ne dicam importunis, intercessionibus animum reverendissimi nobis insciis expugnarunt.

(7) Quod reliquum est, si in vinea domini operam coeptam adhuc ultra locare te oportuerit, stude semper exemplari conversatione Christi bonus odor esse ac nemini dare ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium tuum. (8) Quod dum finitum fuerit, rediturum te credam non vacuum, sed cum praemio, quod abs te praestiti emeruerint sudores. Interim in Domino salve et vale!

223. Stephani an Albericus Manincor in Salzburg [Stams], 11. Mai 1652 Freudig verkündet Stephani, dass Manincor nach den nächsten Ferien die Möglichkeit hat, das Diakonat zu bekommen. Das Konsistorium ist auf seiner Seite, nun müsse er nur noch die Prüfungen bestehen. Ad fratrem Albericum Manincor Salisburgi in metaphysica sudantem, 11. Maii 1652. Religiose, in Christo semper amande

(1) En, quam secundis velis tua navigent vota! (2) Desiderasti munus diaconi, et ecce potestatem tibi praesentibus facio, ut proxime a transactis feriis pneumatis sacri illustribus ac magnificis dominis consistorialibus pro eo obtinendo te sistas. (3) Tu tantum partibus tuis ne desis, sed ita instructus examinis tribunal accedas,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic