Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F87v --

sistit) verecundabar pro hostia gratiarum immolare munus tam mutilum. (6) Quia tamen saepius audire memini Bolzani admodum peritum degere horologiopaeum, si reverentiae vestrae illius artem in hocce meo compendiolo experiri libeat, prompte adhuc submittam.

(7) Reverendissimus noster,[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich, der im Moment auch Kammerpräsident ist. ex quo de abbatia transivit ad cameram, numquam adhuc domui nostrae pedem intulit nec in ipsis etiam paschalibus feriis nos invisit; cui si tanto esset fastidio Oenipontum, quanto mihi taedio diuturna eius est absentia, nae ille pro sui redemptione efficacius laboraret. (8) Salutabit tamen nos ante finem huius mensis, prius scilicet quam Danuwerdam ad provinciale capitulum proficiscatur, officium sui generalis vicariatus seu praesidentiae positurus; quem ego quidem in laboribus ordinis porro adhuc sudantem lubentius aspicerem, quam sub onere saeculi periclitantem. (9) Supremus rerum omnium arbiter et consiliorum director Deus providere clementer velit tam ovium Stambsensi caulae quam pastori, quod reverentia vestra cum reliquis confratribus (meo nomine amice consalutandis) per sacrificia ac preces obtinere conabitur.

220. Stephani an Georg Nussbaumer in Salzburg [Stams], 27. April 1652 Nussbaumer hat Stephani in seinem letzten Brief vorgeworfen, sein Schreiben sei “gewöhnlich” gewesen. Stephani fragt, wie er zu diesem Urteil, das bisher noch keiner fällte, kommen konnte. Stephani konnte den Abt noch nicht überreden, Nussbaumers Ausflug während der Ferien nach Stift Göttweig zu gestatten. Über das titelmäßige Aufsteigen soll sich Nussbaumer keine Sorgen machen. Wichtig sei die Lehre, nicht der Doktorhut. Stephani fragt sich, warum Nussbaumer die Schuld, von der öfter die Rede war, noch nicht bezahlt hat. Er soll das schnell bereinigen. Der Abt soll über die Ausgaben in Salzburg so bald als möglich informiert werden. Ad fratrem Georgium Nusspaumer Salisburgi philosophantem, 27. Aprilis 1652. Salus et pax Religiose, in Christo dilecte

(1) Divinare nescio, quid causae habere potueris, cur litteras, quas mense miseram praeterito, promiscuas vocitares. (2) An quia confusas et inconditas? Sine lege, sine ordine structas? (3) Sane nemo quisquam alius epistolis meis talem hactenus indidit nomenclaturam.

(4) Excursum, quem vacationum diebus ad Gottwicense monasterium facere desideras, si a me stiterit, obtinebis certo; apud reverendissimum[ERROR: no reftable :] reverendissimum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. tamen nihil adhuc movi, quia nondum de tempore. (5) De gradu ex philosophicis disciplinis captando non est, quod multum angaris. (6) Nosti superiores tuos desiderare homines gradibus dignos, non re ipsa initiatos. (7) Baccalaurei vel magistri si comparaveris doctrinam, plus ea monasterio quam tibi galerus conferat doctoralis.

(8) Debitum, quo de iam saepius feceras mentionem, miror quod necdum expunxeris, cum nam (quod credam) grande non sit, nec nisi iure

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic