Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F85r --

Ad patrem cellarium nostrum Augustinum Haas, pro tempore agentem in Nauders, 11. Decembris [1651]. Reverende ac religiose, in Christo perdilecte

(1) Pallium itinerarium ac tunicellam, quae petieras, ferunt tibi, qui has praesentant, licet serius illis usurum te credam, quam ipse opineris. (2) Quodsi forte pera etiam indigeas aut mantica ad vehendas pecunias, libens submittam sperans earum participio non privari. (3) Ad filium quod attinet iudicis in Nauders, scholarium nostrorum collegio sociandum, locutus sum reverendissimo, [ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. quem in illius receptionem haud multum propendere adverti; quin tamen se possit sistere, non dissensit.[ERROR: no reftable :] Ad filium ... dissensit] Der Sohn des Richters wird am 26. Februar 1652 in Stams eintreffen (ep. 215,5).

(4) Immemor utique non fueris trium illorum altaris libaminum, quae pro femina Oeniponte demortua pridem iniunxeram, antequam pedem monasterio extuleras; sin ea persoluta necdum forent, curae saltem erunt, ut in proximo peragantur. (5) Cum novo anno faventibus superis novum hominem induent Thobias[ERROR: no reftable :] Thobias] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl. et Ulricus,[ERROR: no reftable :] Ulricus] Gemeint ist Bruder Ulrich Raschpichler (vgl. Album Stamsense Nr. 464). sacro professionis vinculo illigandi ipso circumcisi Salvatoris[ERROR: no reftable :] circumcisi Salvatoris] 1. Januar. die, cuius actus solemniis num interfuturus sit pater Sebastianus, [ERROR: no reftable :] pater Sebastianus] Gemeint ist Pater Sebastian Zigl. ut est pollicitus, eventum exspecto.

(6) Excursum, quem desideras, in Mais a reverendissimo exorare non potui, ad prima mea verba statim replicante, huiusmodi vagationibus distrahi et amitti spiritum religiosum nec expedire, ut parentes sanedum carnem crebrius visitentur. (7) Ego alioquin hunc tenuem fortunae afflatum tibi non invidissem. (8) Cum ad domesticos lares[ERROR: no reftable :] ad domesticos lares] Nach Meran. remigraveris, novum invenies lectisternium, cui non minus suaviter forsan indormies quam plumis, quas hactenus tibi praebuit Nauders. (9) Hisce in Domine salutatus vale, et dum pro aliis excubas, tibi ipsii vigilare memento!

213. Stephani an Kellner Augustinus Haas in Nauders [Stams], 26. Januar 1652 Abt Bernhard Gemelich ist vom Erzherzog nach dem Tod des Johannes Schmaus vorübergehend zum Präsidenten der Kammer ernannt worden. Zu diesem Zweck muss Gemelich in Innsbruck, in der Nähe der Kammer bleiben. Weil Stephani aber nur mit dem Kornschreiber die Leitung des Klosters nicht bewältigen kann, fordert er Haas auf, unverzüglich aus Nauders zurückzukehren. Seine Aufgaben in Nauders soll inzwischen der Primissar oder der Dekan übernehmen. Peter Alberthal kann seine Nachfolge nicht übernehmen. Ad eundem ibidem adhuc morantem, 26. Ianuarii anno 1652. In Christo reverende, religiose ac sincere dilecte

(1) Posteaquam officium praesidentiae in camera archiducali a morte praenobilis ac strenui domini Ioannis Michaelis Schmaus[ERROR: no reftable :] a morte ... Schmaus] Vgl. Primisser cap. 42 § 31 defuncto interim sub anni finem praedicto camerae praeside sequentis MDCLII initio Ferdinandus archidux, antequam in Italiam proficisceretur, novum illius praesidem constituit Bernardum Stamsii abbatem. alterum iam et tertium mensem vacavit, placuit tandem serenissimo archiduci nostro [ERROR: no reftable :] serenissimo ... nostro] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. praeficere eidem ad tempus saltem reverendissimum nostrum praesulem, [ERROR: no reftable :] reverendissimum ... praesulem] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. qui cum dicto praesidentis munere commode defungi non possit, nisi camerae

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic