Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F10r --

certe quidquid beneficiorum in me, licet immerentem, iam ab antiquo collatum est, non tantum libens agnosco, sed et in aevum memori semper mente revolvam.

(5) Ex quo a nundinis Halensibus domum remeavi, non usquequaque bene dispositus sum; vexor nam siti continua dies ac noctes, quam per integram iam septimanam et ultra non memini me umquam plene sedasse; quo autem plus bibo, eo magis stomachum infrigidari sentio atque ad concoctionis officium debilem et lentum reddi. (6) Causam mali contraxisse me reor in itinere, in magno nam solis ardore et aestu extanti paulo liberalius bibendum fuerat, unde verosimiliter incensio hepatis atque praedicta vehemens sitis subsecuta.

(7) Si vota aliquid possent, de optimo vino excellentiae vestrae (quod nuper sane non obiter gustavi) haustum bonum impense optarem. (8) Sed sicut dormientes interdum montes aureos somniant, ita sitientes me delectabilis potus apprehensionem satiari oportet. (9) Pro salute et memoria, ut nuper pollicitus sum, paucula quaedam transmitto, quae ex paupere et modica penu suppellectilis meae sacrae convasare potui, plus affectu et voluntate potens quam opere. Atque haec cursum. (10) Deus ter optimus dominationem vestram suis omnibus diu incolumem servet totamque eius domum benedictionibus repleat.

20. Stephani an Elias Staudacher in Hall [Stams], 16. Juni 1644 Stephani bedankt sich, dass die vor kurzem in Hall erstandenen Waren eingetroffen sind. Er bedauert, dass er keine Zeit mehr hatte, Pater Lener im Jesuitenkolleg zu besuchen. Bezahlen wird er die Waren beim Besuch von Staudachers Mutter in Stams, der lange Zeit schon versprochen ist. Ad dominum Eliam Staudacher Halensem, 16. Iunii 1644. Nobilis et eximie domine

(1) Reculas meas Halae nuper[ERROR: no reftable :] nuper] Anspielung auf Stephanis Besuch bei den Markttagen in Hall (vgl. ep. 15,8). coëmptas una cum desideratis voluminibus papyri in doliolum perquam diligenter compactas spe mea citius, 26. scilicet Maii, recta accepi. (2) Fidelem dominationis vestrae industriam vel in hoc uno abunde iam expertus, quippe quae in negotiis etiam tam tenuibus (ut meum illud fuit) quam celerrime maturandis gnaviter adlaboret. (3) Utinam et ego similem manticam scorteam, Halae a dominatione vestra mihi commodatam tempestive remittere potuissem. (4) Sed cum non tam ego meo officio defuerim, quam mihi occasio, veniam huic tarditati facile dandam confido.

(5) Patrem Lener, quem in transitu obvium habuisse

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic