Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F83r --

tunatior, quo facultatem ligna Oeno extrahendi ab eius personali praesentia obtinuimus, quam a camera, quantumvis supplici libello porrecto, vix impetrassemus. (6) De iure nostrae venationis et contractu, quem desuper serenissimus[ERROR: no reftable :] serenissimus] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. meditatur, pauca locutus in iisdem fere terminis adhuc perstitit, quos oretenus antehac reverendissimae pietati vestrae occinuit. (7) Debitum, quod versus cameram praetendit monasterium Holz, liquidum et in confesso, quantum reminisceretur, esse aiebat. (8) Melioris tamen informationis et faciendae desuper resolutionis causa copiam scriptam secum sumpsit responsum in proximo pollicitus.

(9) Quod vero negotium monasterii Kalchrain concernit, mittitur hic emenatum ab excelso regimine decretum, cuius substantia est, ut petito modo inventarium abbatissae exhibeatur etc. (10) Circa sollicitationem telonearii in Herrenstain resolutio (prout dominus cancellarius Gerardi in Stambs renuntiari iussit) facta est in favorem supplicantis.

(11) Praesentium latorem, venerabilem patrem Eugenium,[ERROR: no reftable :] patrem Eugenium] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. nono currentis ad nos appulsum post tridui respirationem, in Mais, quemadmodum a reverendissima pietate vestra abeunte in mandatis acceperam, remisi, qui eidem reverendissimae pietati vestrae, ut spero, et humilem nostram salutem et debita precum obsequia offerre non omittet.

207. Stephani an Karl, Regens des Konvikts in Salzburg [Stams], 16. Oktober 1651 Abt Gemelich hat sich schon lange mit dem Gedanken getragen, zwei Stamser zur Ausbildung nach Salzburg zu schicken. Da die Verhältnisse im Moment jedoch schlecht sind, wird nur ein Schüler, Georg Nussbaumer, entsandt. Dieser soll das Salzburger Bier trinken, wie alle dort. Er empfiehlt dem Regens seine beiden Schützlinge Nussbaumer und [Manincor]. Ad regentem convictus Salisburgensis admodum reverendum patrem Carolum, 16. Octobris anno 1651. Humanissimam salutem cum precibus Admodum reverende in Christo, clarissime pater ac domine

(1) Dudum reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. id mentis fuerat, ut binos e gremio conventus nostri ad lycaeum Salisburgense currente autumno dirigeret altioribus disciplinis initiandos. (2) Sed nunc tam angusta sunt hoc temporis religiosi coetus nostri pomeria, ut chori servitiis, quae ordo noster habet gravissima, servorum gregem augere potius quam imminuere oporteret. (3) Mittitur ergo nunc unus [ERROR: no reftable :] unus] Gemeint ist Bruder Georgius Nussbaumer (Album Stamsense Nr. 460). tantum, quem spero hoc fore magis morigerum atque a societate minus bonorum cautius recessurum, quo annis est productior. (4) Potum eidem ordinarium reverendissimus meus cerevisiam designavit, quando et ipse reverendissimus olim et posthac ego Ingolstadii melioris non eramus conditionis, toto ibidem tempore cerevisia potati, quantumvis in sacris essemus ordinibus et stadio theologico constituti. (5) De reliquo hunc et fratrem Albericum[ERROR: no reftable :] fratrem Albericum] Gemeint ist der bereits in Salzburg weilende Bruder Albericus Manincor. admodum reverendae et

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic