Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
tunatior, quo facultatem ligna Oeno extrahendi ab eius personali praesentia obtinuimus, quam a camera, quantumvis supplici libello porrecto, vix impetrassemus. (6) De iure nostrae venationis et contractu, quem desuper serenissimus[ERROR: no reftable :] serenissimus] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. meditatur, pauca locutus in iisdem fere terminis adhuc perstitit, quos oretenus antehac reverendissimae pietati vestrae occinuit. (7) Debitum, quod versus cameram praetendit monasterium Holz, liquidum et in confesso, quantum reminisceretur, esse aiebat. (8) Melioris tamen informationis et faciendae desuper resolutionis causa copiam scriptam secum sumpsit responsum in proximo pollicitus. (9) Quod vero negotium monasterii Kalchrain concernit, mittitur hic emenatum ab excelso regimine decretum, cuius substantia est, ut petito modo inventarium abbatissae exhibeatur etc. (10) Circa sollicitationem telonearii in Herrenstain resolutio (prout dominus cancellarius Gerardi in Stambs renuntiari iussit) facta est in favorem supplicantis. (11) Praesentium latorem, venerabilem patrem Eugenium,[ERROR: no reftable :] patrem Eugenium] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. nono currentis ad nos appulsum post tridui respirationem, in Mais, quemadmodum a reverendissima pietate vestra abeunte in mandatis acceperam, remisi, qui eidem reverendissimae pietati vestrae, ut spero, et humilem nostram salutem et debita precum obsequia offerre non omittet.
207. Stephani an Karl, Regens des Konvikts in Salzburg
[Stams], 16. Oktober 1651
Abt Gemelich hat sich schon lange mit dem Gedanken getragen, zwei Stamser zur
Ausbildung nach Salzburg zu schicken. Da die Verhältnisse im Moment jedoch schlecht
sind, wird nur ein Schüler, Georg Nussbaumer, entsandt. Dieser soll das Salzburger
Bier trinken, wie alle dort. Er empfiehlt dem Regens seine beiden Schützlinge
Nussbaumer und [Manincor].
(1) Dudum reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. id mentis fuerat, ut binos e gremio conventus
nostri ad lycaeum Salisburgense currente autumno dirigeret altioribus disciplinis
initiandos. (2) Sed nunc tam angusta sunt hoc temporis religiosi coetus nostri
pomeria, ut chori servitiis, quae ordo noster habet gravissima, servorum gregem
augere potius quam imminuere oporteret. (3) Mittitur ergo nunc unus
[ERROR: no reftable :] unus] Gemeint
ist Bruder Georgius Nussbaumer (Album
Stamsense Nr. 460). tantum, quem spero hoc fore
magis morigerum atque a societate minus bonorum cautius recessurum, quo annis est
productior. (4) Potum eidem ordinarium reverendissimus meus cerevisiam designavit,
quando et ipse reverendissimus olim et posthac ego Ingolstadii melioris non eramus
conditionis, toto ibidem tempore cerevisia potati, quantumvis in sacris essemus
ordinibus et stadio theologico constituti. (5) De reliquo hunc et fratrem
Albericum[ERROR: no reftable :]
fratrem Albericum] Gemeint ist der bereits in Salzburg weilende Bruder
Albericus Manincor. admodum reverendae et
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |