Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F81r --

ex infausto lapsu pedis sinistri crus minus luxavi et fregi, factus per quattuor circiter septimanas domesticarum incola latebrarum. (2) Curatus tamen (quod Deo in acceptis refero) integre ac solide rectus adhuc gradior nec, quod verebar, pro tempestatis vicissitudine dolores experior. (3) Posteriori, quam in sanctissimi patris nostri Bernardi solemniis[ERROR: no reftable :] in ... solemniis] 20. August. accepi, respondere opus nihil fuisset, suam si reverentia vestra personam stitisset.

(4) Habitura fuerat sufficientem locum in diversorio, quandoquidem ab hospitibus [ERROR: no reftable :] ab hospitibus] Vgl. Primisser cap. 42 § 30 Sigismundi frater, princeps noster Ferdinandus V Kalendas Idus Augusti cum serenissima coniuge et personis fere quadringentis Stamsium venit totumque quatriduum ibi transegit. Ea occasione novum claustrum iamiam absolutum primo inhabitari coeptum est ab hospitibus, antequam religiosi illuc migrassent. haud multum gravati fuimus. (5) Ante dies tamen 14 hospites habuimus tanto numero, quantum forte monasterium nostrum antehac numquam vidit. (6) Adfuere scilicet serenissimus noster [ERROR: no reftable :] serenissimus noster] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. et archiducissa Anna[ERROR: no reftable :] archiducissa Anna] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karls Gattin Anna de’ Medici. cum personis plus minus quadringentis, commorati apud nos ipsum quatriduum. (7) Ubi illud potissimum male me habuit, quod in novum nostrum dormitorium[ERROR: no reftable :] novum ... dormitorium] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen wurden, und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. ornatum et mundum coloniam induxerint aulici, priusquam fratres nostri illud colere inciperent; locati etenim in eo fuerunt comes a Spaur, comes ab Arzl, ab Hochen Embs, dominus Königl, pater rector et concionator aulicus pater Michael Staudacher,[ERROR: no reftable :] Michael Staudacher] Zur Biographie des großen Jesuiten-Predigers Staudacher vgl. Schaffenrath 2004. praeco Italicus Franciscanus[ERROR: no reftable :] praeco Italicus Franciscanus] Wahrscheinlich handelt es sich um den berühmten italienischen Prediger Didacus Lequile, der in Tirol wirkte (vgl. >Schaffenrath 2004). cum socio, pharmacopaeus serenissimae ac denique de capella musicae praecipui. (8) His omnibus conventus noster grates multas referre non habet, quippe qui, ut in plumis cubarent hospites, asseribus quattuor noctes indormire coactus est, lectisterniis in illorum quartiria translatis. (9) Quid turbarum et inquietudinis causarint illi, quid expensarum fecerit oeconomia nostra, reverentia vestra pronam faciet coniecturam, cui precor et opto, ut et suum inveteratum hospitem[ERROR: no reftable :] inveteratum hospitem] Personifikation der Podagra. brevi missum faciat. (10) Salutatos cupio dominum parochum et patrem Sebastianum[ERROR: no reftable :] patrem Sebastianum] Gemeint ist Pater Sebastian Zigl. ac alios, siqui me norunt.

201. Stephani an Albericus Manincor in Salzburg [Stams], 26. August 1651 Der gewünschte Buchkatalog ist nun endlich in Stams angekommen, doch ohne den Preis der angeführten Bücher auszuweisen. Stephani würde gerne einige spirituelle und theologische Werke für das Kloster anschaffen. Der Abt und er selbst wundern sich, dass Manincors Abrechnungen seit über einem Jahr ausständig sind, während es andernortes üblich ist, seine Kosten semesterweise offenzulegen. Stephani will den Grund wissen und die Sache schnell erledigt haben. Bald wird er ihm neue Studienkollegen nach Salzburg schicken. Ad fratrem nostrum Albericum Manincor, Salisburgi laborantem in philosophia, 26. Augusti 1651. Religiose, in Deo, qui caritas est, dilecte frater

(1) Catalogum librorum bis a me petitum[ERROR: no reftable :] bis ... petitum] Vgl. ep. 195 und 198. tandem in Iulio rite accepi, in quo illud statim deesse vidi, quod reverendissimus[ERROR: no reftable :] reverendissimus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. potissimum desideraverat, taxam videlicet seu pretium cuiusque voluminis. (2) Pro conventu libens coemerem aliquot exemplaria regulae sancti Benedicti, si acquiri possent, uti et alios quosdam libros cum spirituales tum theologicos, si mihi constaret de pretio et via eosdem adducendi.

(3) Miratur reverendissimus

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic