Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F80r --

sex amplius annos continuamus, residuum aliquid vix relinquant, aerarium provinciae et officium salinae Halensis (unde boni creditores Salisburgenses transactorem suum haurire iubent) tam misero ac deperdito in statu versatur, ut non exteri tantum, sed et indigenae eius inopia patiantur. (3) Nihilosecius tamen, si reverendae admodum pietati vestrae die aliquo ab actionibus suis vacuo, brevem excursum in Stambs facere luberet, paratus esset reverendissimus meus cum eadem super negotio memorato pluribus conferre oretenus ac saltem consilii aliquid suggerere, qui ferre nil posset realis subsidii. (4) Aliud, quod in rem praesentem faceret, significare non habeo. (5) Interim reverendae admodum pietati vestrae servitia mea cum multa salute offero quam paratissima. Ex Stambs etc.

198. Stephani an Albericus Manincor in Salzburg [Stams], 17. Juni 1651 Obwohl schon fünf Wochen vergangen sind, seit Manincors Brief angekommen ist, kann Stephani aus Krankheitsgründen nur kurz antworten. Weder die gewünschten Bücher von Haefftenus und Hay noch der Katalog aus Salzburg sind in Stams angekommen. Manincor soll sich erneut darum bemühen. Manincor soll sich zudem das Werk Moralis Theologiae Medulla zulegen. Pater Alphonsus [Stadlmair] hat Stephani berichtet, dass es Manincor wohl nicht schaffen wird, das Bakkalaureat zu erreichen. Den Ferienausflug nach Österreich erlaubt Manincor der Abt nicht, gegen andere Vorschläge durch den Rektor in Salzburg spricht nichts. Ad fratrem nostrum Albericum Manincor, studiosum in Salzburg, 17. Iunii 1651. Religiose, in Domino plurimum dilecte

(1) Hebdomas iam quinta est, cum epistulam accepi Salisburgo a te profectam, cui ob corporis mei indispositionem, qua in praesens affligor, tria solum verba repono. (2) Libri per me nuper[ERROR: no reftable :] nuper] Vgl. ep. 195. petiti illustrium authorum Benedicti Haeffteni et Romani Hay[ERROR: no reftable :] Haeffteni ... Hay] Zu den Autoren vgl. ep. 195. una cum desiderato catalogo generali bibliopolae hactenus neque ex Halensibus nundinis neque uspiam aliunde ad nos pervenerunt. (3) Quamobrem ut voto reverendissimi[ERROR: no reftable :] reverendissimi] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. fiat satis, etiam secundam nunc curam adhibebis. (4) Novum illud opus Moralis Theologiae Medullam nuncupatum, [ERROR: no reftable :] novum ... nuncupatum] Gemeint ist Busenbaum, Hermann: Medulla theologiae moralis, Monasterium Westphalium 1650. cum tanti non constet, quin comparare valeas, ne crede inhibitum! (5) Cum te doctum reddere non possit gradus, sed doctrina, satis est, ut illo evanido baccalaureatus titulo postposito hanc tibi perenni studio et vigilantia accumulare non desistas. (6) Abstinebis proinde a conscensu graduum, ne forte ab aliis praevenientibus deiciaris et ultimus agmen claudas; ita nam mihi scripserat reverendus admodum pater Alphonsus [ERROR: no reftable :] Alphonsus] Gemeint ist der Theologieprofessor Alphonsus Stadlmair, vgl. ep. 197. durioris te esse ingenii ideoque metuendum, ne inter baccalaureos locum pro dignitate non accipias. (7) Excursum in Austriam, quem pro ingruentibus vacationum diebus sollicitasti, reverendissimus non admittit; quin tamen aliud relaxationis genus pro admodum reverendi ac magnifici domini patris rectoris[ERROR: no reftable :] reverendi ... rectoris] Gemeint ist Rektor Romanus von Salzburg. dispositione et nutu Salisburgi captare

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic