Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F80r -- sex amplius annos continuamus, residuum
aliquid vix relinquant, aerarium provinciae et officium salinae Halensis (unde boni
creditores Salisburgenses transactorem suum haurire iubent) tam misero ac deperdito
in statu versatur, ut non exteri tantum, sed et indigenae eius inopia patiantur. (3)
Nihilosecius tamen, si reverendae admodum pietati vestrae die aliquo ab actionibus
suis vacuo, brevem excursum in Stambs facere luberet, paratus esset reverendissimus
meus cum eadem super negotio memorato pluribus conferre oretenus ac saltem consilii
aliquid suggerere, qui ferre nil posset realis subsidii. (4) Aliud, quod in rem
praesentem faceret, significare non habeo. (5) Interim reverendae admodum pietati
vestrae servitia mea cum multa salute offero quam paratissima. Ex Stambs etc.
198. Stephani an Albericus Manincor in Salzburg
[Stams], 17. Juni 1651
Obwohl schon fünf Wochen vergangen sind, seit Manincors Brief angekommen ist, kann
Stephani aus Krankheitsgründen nur kurz antworten. Weder die gewünschten Bücher von
Haefftenus und Hay noch der Katalog aus Salzburg sind in Stams angekommen. Manincor
soll sich erneut darum bemühen. Manincor soll sich zudem das Werk Moralis Theologiae
Medulla zulegen. Pater Alphonsus [Stadlmair] hat Stephani berichtet, dass es
Manincor wohl nicht schaffen wird, das Bakkalaureat zu erreichen. Den Ferienausflug
nach Österreich erlaubt Manincor der Abt nicht, gegen andere Vorschläge durch den
Rektor in Salzburg spricht nichts.
Ad fratrem nostrum Albericum Manincor, studiosum in Salzburg, 17. Iunii 1651.
Religiose, in Domino plurimum dilecte
(1) Hebdomas iam quinta est, cum epistulam accepi Salisburgo a te profectam, cui ob
corporis mei indispositionem, qua in praesens affligor, tria solum verba repono. (2)
Libri per me nuper[ERROR: no reftable :] nuper] Vgl. ep. 195. petiti
illustrium authorum Benedicti Haeffteni et Romani Hay[ERROR: no reftable :] Haeffteni ... Hay] Zu den Autoren
vgl. ep. 195. una cum desiderato catalogo generali
bibliopolae hactenus neque ex Halensibus nundinis neque uspiam aliunde ad nos
pervenerunt. (3) Quamobrem ut voto reverendissimi[ERROR: no reftable :] reverendissimi] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. fiat satis, etiam secundam nunc curam
adhibebis. (4) Novum illud opus Moralis Theologiae Medullam nuncupatum,
[ERROR: no reftable :] novum ...
nuncupatum] Gemeint ist Busenbaum, Hermann: Medulla theologiae moralis,
Monasterium Westphalium 1650. cum tanti non constet,
quin comparare valeas, ne crede inhibitum! (5) Cum te doctum reddere non possit
gradus, sed doctrina, satis est, ut illo evanido baccalaureatus titulo postposito
hanc tibi perenni studio et vigilantia accumulare non desistas. (6) Abstinebis
proinde a conscensu graduum, ne forte ab aliis praevenientibus deiciaris et ultimus
agmen claudas; ita nam mihi scripserat reverendus admodum pater Alphonsus
[ERROR: no reftable :] Alphonsus]
Gemeint ist der Theologieprofessor Alphonsus Stadlmair, vgl. ep.
197. durioris te esse ingenii ideoque metuendum, ne
inter baccalaureos locum pro dignitate non accipias. (7) Excursum in Austriam, quem
pro ingruentibus vacationum diebus sollicitasti, reverendissimus non admittit; quin
tamen aliud relaxationis genus pro admodum reverendi ac magnifici domini patris
rectoris[ERROR: no reftable :]
reverendi ... rectoris] Gemeint ist Rektor Romanus von Salzburg.
dispositione et nutu Salisburgi captare
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|