Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F79r --

Venerabilis in Christo, doctissime et dignissime pater

(1) Capitulum generale, quod ordo noster in matre Cistercio proxime est habiturus, reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. multa facessit negotia, cui ille an personaliter adfuturus sit, vehementer dubito veritus, ne a serenissimo archiduce nostro[ERROR: no reftable :] serenissimo ... nostro] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. facultatem non obtineat ad tantum tempus patria excedendi. (2) Interim quia idem reverendissimus opera reverendae admodum pietatis suae nunc vel maxime indiget, de eius iussu eandem pietatem vestram hisce peramanter ad nos evoco,[ERROR: no reftable :] ad nos evoco] Vgl. Primisser cap. 41 § 28 et quia generale instabat capitulum, Benedictum Staubium, congregationis secretarium, Salemio accivit iamque iter ad universalem hunc Cisterciensem consessum decreverat, cum archidux Ferdinandus eum inde prohibuit datis ad patres conscriptos litteris, queis Bernardum tamquam principale comitatus Tirolensis membrum negotiis patriae necessarium IV Kalendas Aprilis excusabat. ut si ullo modo possibile fuerit, confestim ab harum receptione itineri se dare et montes nostros adhuc semel subire non gravetur, quam nisi forte (quod metuere nolim) corporis invaletudo praepedierit, reverendissimus meus certo exspectat. (3) Scio equidem reverendae admodum pietati vestrae minus commodum fore his feriis sacratioribus itinerari, quando eius opem et praesentiam sacrae vestales pro confessionis tribunali praecipue deposcerent, quia tamen negotia ordinis ob capitulum imminens admodum urgent, crediderim reverendissimum Salemitanum[ERROR: no reftable :] reverendissimum Salemitanum] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. ad pauxillum temporis de alio duce ac pastore monialibus facile provisurum. (4) Deus reverendam admodum pietatem vestram fortunet ac sospitem ad monasterium Stambsensem tertium deducat.

195. Stephani an Albericus Manincor in Salzburg [Stams], 22. April 1651 Stephani bedankt sich für einen Kranz von Rosen, den Manincor seinem letzten Brief beigegeben hat. Manincor soll bei einem Buchhändler, den er öfters erwähnt hat, nachfragen, ob er einen Katalog der bei ihm zu erwerbenden Bücher nach Stams schicken könnte. Besonders interessiert er sich für die Disquisitiones Monasticae des Benedictus van Haeften und den Hortus Crusianus des Roman Hay. Ad fratrem nostrum Albericum in Salzburg, 22. Aprilis anno 1651. Religiose, in Domino perdilecte

(1) Acceptum mihi ac prae universis Alcinoi[ERROR: no reftable :] Alcinoi] Alkinoos, der König der Phäaken, lebte in einem wundersamen Palast, in dem auch allerlei Blumen wuchsen, vgl. Homer, Odyssee. floribus gratum fuit, quod nupero mense mihi miseras, sertum e rosis sacratioribus quadrifide implexum, cui conficiendo et ligando tanto te alacrius operam impendisse credam, quanto in tali caritatis officio tibi ipsi poteras suffragari.

(2) Memini te saepiuscule mentionem facere in litteris tuis cuiusdam bibliopolae Salisburgensis ultro sese offerentis ad omnis generis libros monasterio nostro transmittendos, siquos reverendissimo[ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. placeret conducere. (3) Convenies igitur eundem ac tam abbatis nomine quam meo sollicitabis librorum suorum, quos venales habet, catalogum ad nos dirigere non gravetur apposita cuius libro pretii taxa; quod ubi praestitum fuerit, operae suae bibliopolam fortasse non paenitebit, siquidem reverendissimo nostro animus est recentiorum opera, quibus hactenus eramus destituti, quam plurima comparare. (4) Speciatim vero inquires ac proxima posta mihi significabis, num is in suo cartophylacio habeat Disquisitiones Monasticas Benedicti Haeffteni[ERROR: no reftable :] Disquisitiones ... Haeffteni] Gemeint ist Haeften, Benedictus van: S. Benedictus illustratus sive disquisitionum monasticarum libri XII, Antwerpen 1644. et Hortum Crusianum reverendi patris Romani Hay,[ERROR: no reftable :] Hortum ... Hay] Gemeint ist Hay, Romanus: Aula ecclesiastica de beneficiis ecclesiasticis, praesertim regularibus ... et Hortus Crusianus Joannis Crusii ... eclipsi, sive deliquio astri inextincti, speculi loco oppositus, Frankfurt 1648.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic