Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F77v --

huius mensis initium sortita est Oeniponti intra dies plus minus septem, ut speratur, terminanda. (2) Ad eam vocatus ex nostris est non, qui primae delegatus interfuerat pater Martinus Steger, sed cellarius noster pater Augustinus,[ERROR: no reftable :] pater Augustinus] Gemeint ist Pater Augustinus Haas. quem licet ob Marthae officia eidem incumbentia aegre admodum dimiserim, contraire tamen non potui instantissimae sollicitationi praenobilis ac strenui domini Engelhardi ab Ettenhardt, qui non modo per epistulas iteratas dictum patrem officialem expetiit, verum etiam proprium tabellarium (cursorem camerae) et una equum in illius servitium transmisit, surdus ad quaslibet excusationes in scripto a me praesentatas. (3) Posthabiti vero sunt alii conventus patres ex eo solum capite, quod linguam non callerent Italicam, qua tamen sola uteretur illustris dominus commissarius nostri idiomatis prorsus ignarus.

(4) Nudiustertius sole advesperascente supervenit sacerdos quidam ordinis nostri professione, si non et natione Florentinus, Oeniponte equo ad nos vectus, deferens secum commendatitias a serenissima nostra Anna,[ERROR: no reftable :] a serenissima ... Anna] Gemeint ist Erzherzogin Anna de’ Medici. quibus reverendissima pietas vestra amice requiritur, eundem patrem hospitium inter nos ad tempus aliquod flagitantem excludere ne velit, quin potius intuitu suae serenitatis benevole illum ac studiose suscipere. (5) Quantum porro ex ipso oretenus intellexi, valere iubet Italiam atque in partibus Germaniae nostro se ordini iungere ac stabilire desiderat fixurus pedem in Stambs, si locus sibi et disciplina arrideant, migraturus, si secus. (6) Eum quoad domicilium habemus ut hospitem locatum supra portam monasterii, in mensa vero pro interim convivam patrum officialium esse iussi. (7) Aliud si reverendissima pietas vestra de illo statuendum censuerit, sequar, quod emanarit mandatum.

(8) Commissio domini Raittner, quam cum liberis suis super iure maternae haereditatis dividundae pridem meditatus est, undecimo Octobris inchoabitur directore negotii generoso domino Carolo Fieger,[ERROR: no reftable :] Carolo Fieger] Zu Hans Karl Fieger vgl. Seeber 1977, 104. quo utriusque partis exitu aut successu, superis notum.

191. Stephani an seinen Bruder, Prior Laurentius Stephani in Wilten [Stams], 23. Oktober 1650 Gestern abend hat Stephani den Brief seines Bruders erhalten, in dem er ihn um zwei Dinge bittet: Zum einen soll der den Mitgliedern der Erzbruderschaft zum ewigen Rosenkranz eine Messe für die verstorbenen Mitbrüder von der Kanzel aus verkünden. Zum anderen versichert er seinen Bruder, dass die beiden aus Wilten geflohenen Brüder, der Provisor und der Kellner, nicht, wie es in Gerüchten heißt, nach Stams gekommen sind. Ad fratrem meum Laurentium, Wilthinae canonicum et priorem, 23. Octobris 1650. Admodum reverende, clarissime et doctissime domine prior, frater mihi semper amantissime

(1) Accepi hesterno vespere per harum redhibitorem litteras reverendae admodum dominationis vestrae, quibus duo a me benevole flagitat; (2) alterum en, ut paroecianis nostris perpetuo rosario addictis generalem communionem pro defunctis confratribus in proximo instituendam ex ambone denuntiari curem. (3) Atque hoc tanto faciam ferventius, quanto id etiam

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic