Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F9r --

admodum dubitabo. (2) Apud nos (laus Deo protectori) vivunt et valent omnes, nisi quod sub ingressu huius mensis pater Edmundus[ERROR: no reftable :] Edmundus] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. inter dies phlebotomiae deliquio antegresso non levem stomachi alterationem passus cibi ac potus appetentiam magna ex parte amisit, quam tum ventriculo per massam pillularum rite exonerato plene iam recuperavit, per omnia modo sanus et integer.

(3) Ego inter hepatis aestuantis et stomachi frigentis adversas dispositiones evadere vix valeo, quin sanitas mea leviores interdum offensiunculas patiatur. (4) Aestas apud vos (ut nuperae indicarunt) temperatissima est, apud nos vero non sic; nam frigus illud insolitum, quod ante aliquot hebdomades nucibus, cerasis aliisque id genus frugibus praecocibus prope exitium tulit, excepit nunc calor nimis immodicus, qui etiamnum durans plantas ac segetes paene exusturus videtur, nisi Elias aliquis[ERROR: no reftable :] Elias aliquis] Anspielung auf die Geschichte vom Prophet Elias am Bach Kerit (1 Könige 17,1-7): Elias ruft aus, dass in diesem Jahr weder Tau noch Regen fallen werden, außer auf sein Wort hin. interveniens oraverit, ut coelum det pluviam.

(5) De abbate et conventu Wiltinensi[ERROR: no reftable :] de abbate ... Wiltinensi] Von 1621 bis 1650 war Andreas Mayr (1594-1661) Abt des Stiftes Wilten. quod passim rumor mirus et varius extiterit, facile mihi persuadeo. (6) Sciet tamen reverentia vestra verissimum esse, quod vates quidam[ERROR: no reftable :] vates auidam] Anspielung auf Vergil, Aen. 4,174f. Fama, malum qua non aliud velocius ullum / mobilitate viget viresque adquirit eundo. ait, famam vires acquirere eundo. (7) Ego certe ex nundinis Halensibus nuper redux et fratrem meum Wiltinae nunc priorem[ERROR: no reftable :] nunc priorem] Stephanis Bruder Laurentius (1613-1656) war zu der Zeit Prior des Stiftes Wilten. invisens omnia in pace et concordia reperi. (8) Quamquam diffideri non possum, ante ferias Paschatis haud levem, conventum inter et abbatem, dissensionis guerram fuisse, quam Brixinenses causarunt. (9) Abbas tamen auxilio serenissimae [ERROR: no reftable :] serenissimae] Gemeint ist Claudia de’ Medici. (apud quam optimo loco est) potiores tenuit, quae sicuti verosimiliter in hac causa semper se interponet, ita abbas semper manutenebitur. (10) Possem rem aliquanto explicatius perscribere, sed temporis angustia stringente et hoc et multa alia in praesens omitto. (11) Neque de novis quidquam nuntio, nisi quod bonus noster amicus et fautor Balthasar Staudacher Halae hoc mense pie in Domino obiit. Hisce etc.

18. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 16. Mai 1644 Weil sich Abt Bernhard Gemelich immer noch in Innsbruck befindet, erstattet ihm Stephani Bericht über die Entwicklungen in Stams: Die Reiter des Georg Braun aus Silz brachten einen Brief von Pater Johannes [Schnürlin] aus Mais, den Stephani ungeöffnet an den Abt weiterleitet. Ein Brief an Bruder Abraham [Roth] meldete diesem, dass seine Mutter in Meran im Sterben liege. Sie wünsche sich das Kommen ihres Sohnes, um die testamentarischen Angelegenheiten zu regeln. Stephani glaubt jedoch, dass die Frau bereits verstorben ist. Für Pater Edmundus [Quaranta] ist neue Medizin eingetroffen. Ad dominum abbatem nostrum Oeniponti commorantem, 16. Maii 1644. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine

(1) Cum proprium nuntium destinata opera ad reverendissimam pietatem vestram hodie ablegandum intelligerem, non intermittendum duxi, quin reverendissimae pietati vestrae pro

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic