Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F76r --

et Fortunato [ERROR: no reftable :] Fortunato] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. ipsemet rogo, quorum ille aetatis annos octo iam numerat et viginti, e quibus novem integros in statu iuniorum traduxit. (4) Praestolantur igitur clemens responsum, praestolor et ego, ut quid de eis fuerit faciendum, non negligam.

(5) Moniales nostrae supra fere, quam dici potest, abitum urgent, a quibus rogatus sum inclusum ipsarum schediasma reverendissimae pietati vestrae transmittere. (6) Praetendunt tum suas infirmitates, quas indies capere perhibent incrementum, tum etiam, quod etiamsi ad Kalendas usque Novembres exspectent, sperare a sua abbatissa non ausint vel viaticum vel vehiculum, sed tantum tabellarium vacuum.

(7) Qui se gerat Ernestus, pharmacopaeus noviter conductus, scriberem reverendissimae pietati vestrae, si tantum me concerneret, quantum patres officiales. (8) Istud tamen non tacebo convenisse me hodie hortulanum nostrum Matthias Bauerum referentem et quiritantem se, si officio suo facere velit satis et hortos extra portam monasterii positos pro debito et exigentia colere, vitae suae securum non esse, eo quod praedictus apothecarius verbo leviculo nuper a se offensus quotidie nunc palam et in auribus officialium minetur transfossurum se eundem gladio, quamprimum pro coenobii foribus eum repererit. (9) Aquam Ceras. nigr. (sileo de pretiosioribus) in copia satis magna hoc anno distillatam audio illum propediem iam totam absumpsisse non in usum monasterii, sed alienos ac in suosmet proventus. (10) Alia, quae patris cellarii relatione comperi veridica, de ipso si percenserem, reverendissima pietas vestra dignum non reputaret, quem vel ad horam in monasterio sustineremus, praesertim ob terribiles, quas profundit, blasphemias. (11) Sed contraho calamum et reverendissimae pietati vestrae me ac aestuantes in suis desideriis cum iuniores tum moniales solita submissione commendo.

187. Stephani an Abt Matthäus von Aldersbach [Stams], 30. September 1650 Stephani bestätigt die Ankunft des Briefes des Abtes am 29. September, doch da Abt Gemelich in Mais weilt, wird es noch etwas dauern, bis er sie lesen kann. Stephani wundert sich, wie lange die Briefe von Stams nach Aldersbach brauchen und wie unverlässlich die Post auf verschiedenen Wegen (über München oder Salzburg) ist. Mit dem nächsten Brief wird den Abt auch eine Einladung des Zisterziensergenerals zum Generalkapitel am 8. Mai 1651 erreichen, von der Stephani vorsichtshalber hier schon berichtet. Ad amplissimum dominum abbatem Alderspacensem Matthaeum, 30. Septembris 1650. Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, colendissime domine domine Obsequia tenuitatis meae cum humillima salute

(1) Fasciculus litterarius, quem reverendissima et amplissima dominatio vestra per proprium tabellarium ad monasterium nostrum Stambsense direxerat, 29. Septembris sub vesperum ad manus quidem meas rite pervenit, reverendissimum vero meum, [ERROR: no reftable :] reverendissimum ... meum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. cui is fuerat destinatus, domi suae amplius non invenit pridie in vindemias profectum nec ad nos ante hebdomades plus minus senas reversurum. (2) Eidem tamen praedictas litteras proximis statim diebus in Athe

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic