Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F75v --

raveram et vero etiam certo proposueram, sed non tulit angustia temporis aut occupationum latitudo. (2) Novit reverentia vestra accursum hominum in festo magni praecursoris [ERROR: no reftable :] praecursoris] Gemeint ist der Hl. Bernhard von Clairvaux, dessen Jahrtag am 20. August begangen wird. maximum esse, qui suos expiando animos per confessionem mihi multum laboris facessunt.

(3) Alias (Deo sit laus) a scribendo nulla me invaletudo retraxit, qui per aliquot iam annos nullo tentatus sum morbo ad grabatum prosternente, sed siquid indispositionis quandoque obrepit, infirmitates fere tantum sunt diurnae aut horariae eaeque stomachi vel capitis, neutiquam pedum. (4) Dysenteria, quae apud vos tam nunc violenter grassatur, etiam in superiore Oeni valle per plures iam casas rusticas serpit,[ERROR: no reftable :] serpit] grassatur in rasura. strage tamen, quod sciam, adhuc modica. (5) Esu fructuum confido me numquam dysentericum futurum, quia nam frigido ventriculo meo illos experior non conducere, nuntium illis propediem iam misi ac fere intactos relinquo.

(6) Festum sanctissimi patris nostri[ERROR: no reftable :] sanctissimi patris nostri] Wiederum ist der Hl. Bernhard gemeint. heri in choro quidem pro modulo celebravimus, in foro autem satis quieti fuimus nullam passi molestiam ab hospitibus, absente scilicet reverendissimo,[ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich, der zur Kur in Obladis weilt. qui in acidulis etiamnum moratur 22o huius mensis primum ad nos rediturus. (7) Reverentiam vestram si ad confratres suos fecisset excursum, in pace et gaudio excepissem, visura tum fuisset in aedificiis faciem plane novam, in me autem fere antiquam, nisi quod amplius non tam rubicundam.

(8) Materiam pro scapularibus et caputiis mihi ac patri granario deputatum rite accepi, pro qua ut gratias non solum agam, sed aliquatenus saltem etiam referam, inclusum redhibeo munusculum anno superiore a serenissima Isabella profectum. (9) Illam vero pro toga iam duobus plus integris annis exspecto, et quia animum iam prope despondi, patri Sebastiano[ERROR: no reftable :] patri Sebastiano] Gemeint ist Pater Sebastian Zigl. desuper verbum amplius non ingeram. (10) Quodsi reverentia vestra in huius promissoris locum semet ultro substituere vellet ac fidem illius tam dubiam, tam protelatam sponte exsolvere, pergratum mihi foret talis novi fideiussoris vadimonium. (11) Interea reverentia vestra ut bene vivat et valeat opto ac orationis pro me suffragium exposco.

186. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 10. September 1650 Nach zweimaligem Aufschub drängen die jungen Ordensbrüder nun darauf, endlich geweiht zu werden. Sie bitten nun darum, noch im Herbst nach Brixen oder Innsbruck geschickt zu werden, um nicht noch einen Winter vergehen lassen zu müssen. Für Georg [Nussbaumer] und Fortunatus [Clementi] setzt sich Stephani besonders ein. Die Nonnen, die sich gerade in Stams aufhalten, bitten dringend darum, nach Hause zurückkehren zu dürfen. Sie führen Krankheiten, aber auch den Umstand an, dass sie im November keine Transportmöglichkeit mehr hätten. Über den neu eingestellten Apotheker Ernst gibt es Klagen, hat er doch dem Gärtner Matthias Bauer nach einer Beleidigung gedroht, er würde ihn mit dem Schwert durchbohren, wenn er ihn außerhalb der Klostermauern antreffe. Außerdem hat er ein teures Mittel zum eigenen Nutzen aufgebraucht und redet blasphemisch. Ad reverendissimum dominum abbatem nostrum Oeniponte agentem, 10. Septembris anno 1650. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Quia in ianuis prope est angaria quattuor temporum, repullulat in iuvenibus nostris professis ardens desiderium consequendi tandem optatos ordines sacros, a quorum adeptione iam alteram vicem sunt suspensi. (2) Quare humilibus votis antehelant hanc a reverendissima pietate vestra paternae affectionis gratiam experiri, ut praesente autumno seu Brixinam seu Oenipontum ordinationis causa petere sibi liceat, ne aliam iterum et longam hiemem sine ordinibus tristes exigere cogantur. (3) Pro duobus quidem, Georgio[ERROR: no reftable :] Georgio] Gemeint ist Bruder Georg Nussbaumer.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic