Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F70v --

seu Novembris quartum diem. (4) Deinde gratias agit collocatae a nobis in se et suos fiduciae, quod gymnasiis aliis posthabitis praedictum par iuvenum ad suum Benedictinum Athenaeum dirigere maluerimus. (5) Ordinarios sumptus pro cibo, potu (ein wässl wein in singulas mensas, scribit ille) lecto, ligno, lumine, lotione, medico, tonsore etc. in anno excrescere ait universim ad florenos 156 nec aliter hac moderna temporum annona fieri posse; extraordinaria vero per monasteriorum licentia et personarum distinctione esse varia. (6) Denique addit de pestifera lue in civitate Salisburgensi defacto nullum praesens periculum esse; sin autem illius metu vel humore renovatio studii adhuc differenda longius foret, moniturum se in tempore ipso adhuc mense isto currente.

(7) Rescripsit denuo reverendissimus dominus Salemitanus[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. significans de fratris Ioannis vitriarii revocatione[ERROR: no reftable :] revocatione] Vgl. ep. 157,5. se cogitaturum numquam fuisse, nisi sibi fuisset relatum eius opificio monasterium Stambsense amplius non indigere, at modo cum contrarium ex litteris reverendissimae pietatis vestrae intelligat, contentum se esse, ut apud nos maneat, quamdiu eius opera usui esse potuerit. (8) Atque haec sunt, quae reverendissimae pietati vestrae ad praesens intimanda veniebant, quam supernae Numinis protectioni studiosissime semper cupio commendatam.

172. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 18. November 1649 Zusammen mit dem Brief des Abtes sind am 17. November [1649] zwei Kandidaten nach Stams gekommen. Stephani weiß nicht, ob er sie einkleiden oder auf den Abt warten soll. Bis er eine Antwort hat, will er nichts unternehmen. Für den Abt sind einige Briefe angekommen, bemerkenswert ist nur einer des Zisterziensergenerals, in dem er Abt Gemelich beauftragt, im Frühling das Generalkapitel aller Äbte der Kongregation zu leiten und Mittel und Wege zu ersinnen, wie man den vom Krieg getroffenen Klöstern helfen könnte. Stephani hat die Originale nicht mitgeschickt, da er der Post derzeit misstraut. Ad eundem ibidem constitutum, 18. Novembris 1649. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine praesul Prosperam valetudinem vindemiantibus et largam benedictionem in torcularibus

(1) Accepi reverendissimae pietatis vestrae perbreves litteras Novembris 17. et cum iis insperatos hospites, duos religionis nostrae futuros candidatos, qui num ad tyrocinii aratrum iam iam applicandi et sacro amictu investiendi sint a me, an potius a reverendissima pietate vestra ad nos reduce, colligere ex dictis litteris non potui. (2) Proinde sicut a praesumptione libens semper abstineo, ita et huic operi manum, dum aliud iubear, non appono detinens interim eos conformiter regulae in cella hospitum paucis diebus.

(3) Litteras reverendissimae pietatis vestrae ab aliquot septimanis a diversis inscriptis penes me habeo multas, paucas relevantes nec de rebus congregationis ullas praeter epistulam reverendissimi domini nostri generalis, [ERROR: no reftable :] reverendissimi ... generalis] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. qua reverendissimae pietati vestrae provinciam imponit, ad tempus vernum celebrandi confessum generalem omnium congregationis praesulum, ad consultandum de mediis et rationibus, quibus monasteria bellorum iniuriis labefactata vel collapsa vindicare va

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic