Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
qui a canibus in denso nemore correptus et ab iisdem maiori ex parte est devoratus. (6) Sumpto apud nos prandio archiducissae circa horam quartam abierunt vectae in Petersberg, serenissimi vero diu ad metam iaculati, primum post pulsum salutationis angeli adulto iam vespere digressi sunt, suo in reditu ad nos iterato diversuri, ut ipsimet aiebant. (7) De rebus congregationis nec litteram accepi, quae vel Speciosae Vallis vel Raittenhaslacensium statum[ERROR: no reftable :] Speciosae ... statum] Zu den Skandalen, die sich in Schönthal ereignet haben und in die dann auch das Kloster Raitenhaslach verwickelt wurde, vgl. ep. 163. significaret. (8) Reverendissimus Caesariensis[ERROR: no reftable :] reverendissimus Caesariensis] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. paucas intra hebdomades ad sua se dictitat migraturum, unde reverendissimam pietatem vestram libenter brevi reducem videret, nequando insalutato hospite abiisse culpari posset. (9) Cui dominus Deus prosperum praebeat iter, reverendissimae vero pietati vestrae cum bona valetudine in negotio patriae progressus secundos.
169. Stephani an Romanus, Rektor der Universität Salzburg
Stams, 2. Oktober 1649
Der Abt von Kaisheim hat beschlossen, einen seiner Schützlinge nach Salzburg ins
Gymnasium zu schicken. Abt Gemelich möchte ebenfalls einen Bruder aus Stams zum
Rhetorikstudium nach Salzburg schicken. Nun erkundigt sich Stephani über einige
Details: Essen, Trinken, nötige Ausgaben. Er bittet um rasche Antwort, da der
Studienbeginn unmittelbar bevorsteht.
(1) Veniam dabit admodum reverenda et magnifica dominatio vestra audaciae meae, quod
arduas suas occupationes curasque graves levidensi hoc epistolio nonnihil
interturbare audeam ignotus scriptor. (2) Causae illud unum est, quod
reverendissimus dominus abbas imperialis coenobii deatae Mariae de Caesarea
[ERROR: no reftable :] dominus ...
Caesarea] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim.
(ordinis nostro), qui alterum iam annum apud nos hospes agit,
religiosum quendam iuvenem noviter professum,[ERROR: no reftable :] religiosum ... professum] Gemeint ist
Bruder Candidus List aus Kaisheim. litterarum humaniorum
cultura imbuendum laudatissimo Salisburgensi gymnasio tradere destinet, cui et
reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. e gremio domus nostrae fratrem alterum
[ERROR: no reftable :] fratrem
alterum] Gemeint ist Bruder Albericus Manincor.
adiungere cogitat, non tam ex ungula Pegasi,[ERROR: no reftable :] ex ungula Pegasi] Das Gymnasium des 17.
Jahrhunderts bezeichnete die letzten beiden Klassen als Poetik- und
Rhetorikklasse. Der Pegasus, das Musenross (vgl. Ovid, Met. 5,257),
steht hier für die Poetik, für die der Schüler wohl schon zu alt ist: Er
will in die Rhetorikklasse. quam de fonte rhetoricae
eloquentiae bibiturum, ambos in convictu religiosorum alendos. (3) Ad quod
propositum certior reddi pervelim, quid singula capita hebdomatim pendere habeant
pro annona cum pastus, tum potus, vinumne convictoribus propinetur an cerevisia aut
vero utrumlibet pro voto petentium, quanti veneat et ista et illud ac demum quo
sumptus annuus de via ordinaria communiter ac circiter soleat procurrere. (4) Haec
uti scire quam maxime aveo, ita admodum reverendam et magnificam dominationem
vestram obnixe rogatam cupio, per manum cuiuscumque ea mihi significari curet, idque
ac fieri licebit citissime, ne iuvenes nominatos consuetam et solemnem studiorum
renovationem contingat negligere. (5) Istud benevolentiae si obtinuero, plurimum me
admodum reverendae
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |