Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F68v --

sunt mutabili) haud multo post cum monasterium nostrum, in quo scholaris iam quadriennium egerat, fastidiret, Caesariense, quod ne in somno quidem umquam viderat, affectare coepit simulque spe promotionis ad studia illectus reverendissimo domino visitatori, [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... visitatori] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. qui etiamnum apud nos demoratur, datis manibus se tradidit, cuius professio crastina fiet pro coenobio Caesareae iam dicto. (7) Sic diversorium ignotum petit hospes non cognitus.

(8) Ex posterioribus unus, opificio sartor, suam inter nos stabilitatem Deo ac superis proxime vovebit; alii autem duo, cum 11 menses integros in novitiatum iam superassent, hoc solo ex capite, quod concordiam et unionem cum tertio servare non possent seu verius nollent, capistrum excutere decreverunt, quos proinde collectis sarcinulis vadere vias suas haud aegre permisimus, litigiosa capita.

(9) Pro liberali dono diurnalium ordinis reverentiae vestrae grates permagnas ago et agent adhuc ii, qui de illis participabunt. (10) Eorum reverentia vestra partem optimam electurum sibi reverendissimum nostrum non immerito cogitaverat, verum ne etiam esset pars magna, astu quodam praevenire volui; siquidem unum ex eis, per nostrum bibliopegum paulo adhuc concinnius auro prius exornatum, obtuli eidem cum alio quodam munusculo genethliaco ad natalem sperans hoc eum uno contentum, in quinque reliqua manus non missurum.

(11) Ceterum pro symbolo gratitudinis crucem rursus Hispanicam submitto, argenteam quidem, sed mole ac pondere haudquaquam parem nummis in diurnalia profusis. (12) Quamplurima alia sunt, quae in reverentiae vestrae aures ac animum libens demitterem, sed quae calamo confidere non audeo. (12) Ut autem ore ad os loqui aliquando nobis liceat, effecerit reverentia vestra, siquando per excursum inviserit confratres suos et spectarit novum nostrum dormitorium,[ERROR: no reftable :] novum ... dormitorium] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen wurden, und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. quod quidem facilius praestiterit reverentia vestra quam ut me in Mais devenire contingat; ego nam non tantum piscem ago, qui stagnum et aquas amet, sed et polypum, qui saxo suo quasi perpetuo adhaeret. (13) Atque his finio et una reverentiae vestrae ceterisque confratribus salutem plurimam impartior.

167. Stephani an Vikar Sebastian Zigl in St. Peter Stams, 30. August 1649 Stephani dankt für die Früchte und andere Dinge, die heute in Stams angekommen sind. Als Zeichen seiner Dankbarkeit schickt er ein Bildchen. Für die Zukunft verspricht er eine Lieferung von Fischen. Zuletzt wünscht er Zigl eine reiche Ernte. Ad patrem Sebastianum Zigl, vicarium ad sanctum Petrum prope arcem Tyrolis, 30. Augusti 1649. Venerabilis in Christo pater, religiose et peramande confrater Cum officio salvatoris, reciprocas vices amoris

(1) Quae reverentia vestra de fructibus et aliis rebus per duos clitellarios

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic