Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) His adiunctas et reverendo admodum domino decano inscriptas hesterna ad me misit subpraefectus Peterspergensis, quae quia, ut intelligo, commissionem in causa decimarum in Öz sub lite pendentium concernunt, per proprium eas transmitto, ne forte mora negotio quidpiam incommodet. (2) Heri sub tempus cenae sive collationis ad monasterium divertit dominus abbas Iongelinus cum fratre suo, Benedictino, si diis placet, abbate, qui negotiorum gratia Oenipontum se petituros dicebant. (3) Sed cum hac primum hora inaudierim, serenissimum archiducem[ERROR: no reftable :] serenissimum archiducem] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. hodiernam festivitatem agere in Telfs, forsan illi viae usuri compendio, ibidem eum interpellabunt, non exspectato ipsius ad urbem reditu. (4) Et quia proposita principis in dies prope et horas mutantur, vereor, ne inopinato coenobium quoque nostrum petat, quidquid nuper scripserit generosus dominus de Triempach, hoc tempore territorium Stambsense venatione non inquietandum. (5) Quod iudex noster nomine reverendissimae pietatis vestrae mihi intimavit de festo almi patris nostri transferendo et concione in templum claustrale transportanda, id populo e suggestu hodie iam est denuntiatum, ad quod dum reducem reverendissimam pietatem vestram exspectamus, interim secundissimam valetudinem eidem ex effectu acidularum optamus, vovemus.
166. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais
[Stams], 21. August 1649
Stephani dankt für Schnürlins letzten, wenn auch kurzen, Brief. Von den fünf neulich
aufgenommenen Novizen wurden die beiden, die für den Klerikerstand vorgesehen waren,
aus verschiedenen Gründen entlassen. Einer ließ sich bald darauf von Kaisheim
anwerben, obwohl er es noch nie gesehen hatte. Von den drei als Konversen
aufgenommenen Novizen wird einer bald die Gelübde ablegen. Die anderen zwei sind
gegangen. Stephani bedankt sich für die Diurnalia, die hier vielen nützlich sein
werden. Eines hat Stephani noch mit Gold verzieren lassen und Abt Gemelich zum
Geburtstag geschenkt. Als Dank schickt er ein spanisches Kreuz mit. Stephani freut
sich auf ein persönliches Gespräch. Dann könnte Schnürlin auch das neue Dormitorium
sehen.
(1) Epistolium reverentia vestra ad me proxime non longum emiserat, cuius tamen brevitatem amoris longitudine superari aiebat. (2) Ego vero ut amorem prolixum litteris etiam longioribus demonstrem, in praesens calamum solito profundius tingam; ita nam hodie vacat et expatiandi suppetit tempus, quando et reverendissimus noster[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. adhuc domo abest et ex eiusdem ordinatione festivitas gloriosissimi patris nostri in 22um Augusti translata[ERROR: no reftable :] translata] Der übliche Termin wäre der 20. August, zur Verschiebung vgl. ep. 165,5. est. (3) Novitios anno superiore quinque suscepimus, pro statu clericali duos, reliquos
pro numero conversorum. (4) E prioribus alterum mox post bimestre exauctoravimus, ob
duritiem ingenii eius nimis quam crassam, qui logici titulum venditans, cuius bono
syntaxistae primas concessisset. (5) Alter, reverendissimi nostri sanedum carnem
remote propinquus, duobus fere abhinc mensibus proprio malitiae, dicam, an
inconstantiae motu respiciens nostraeque societatis taedio ictus sine causa, sine
ratione abitum flagitabat. (6) Sed (ut iuvenes genio
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |