Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F67r --

id tamen obtinuit, ut pro munere sacerdotii victimam mactare valeat incruentam.

(6) Grates ago reverentiae vestrae pro materia conficiendis scapulari et caputio transmissa, quam certe ut arctioris amoris vinculum et tesseram accipio, quae etiam plus me fuerat laetificatura, si reverendus pater Sebastianus [ERROR: no reftable :] pater Sebastianus] Gemeint ist Pater Sebastian Zigl. materiam pro tunica anno superiore promissam simul misisset. (7) Quod in signum gratitudinis repono, pauxillum est Cremoris desiderati et crux Hispanica, ipsa illa, quam in meo natali[ERROR: no reftable :] in meo natali] 4. Dezember. noster dono dedit reverendissimus.[ERROR: no reftable :] noster ... reverendissimus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich.

(8) Calendarium beatae Virginis, quod reverentia vestra in usu privato putat esse penes patrem Christianum,[ERROR: no reftable :] patrem Christianum] Gemeint ist Pater Christian Praxmarer. iam ab octennio et amplius lectioni publicae servit in refectorio, cuius exemplar aliud nunc temporis non superest praeter meum, quod Ingolstadio tuli. (9) Intelligo tamen exstare id genus libri Oeniponte vel Monachii in tres partes divisum, sed quanti veneat, nescio. Haec pro angustia temporis et patientia oculorum.

163. Stephani an Abt Matthäus von Aldersbach [Stams], 13. Juli 1649 Der Brief des Abtes vom 29. April ist erst am letzten Juni in Stams angekommen. Im Ordenshaus in Raitenhaslach scheint es zu Verfehlungen gekommen zu sein, in die der Abt mit harter Hand eingreifen musste. Der dortige Abt wurde abgesetzt, einige Brüder in andere Klöster geschickt. Stephani schlägt weiters eine baldige Visitation dort vor und außerdem das Hinzuziehen eines weiteren Abtes, um mehr Autorität zu erlangen. Wenn Abt Matthäus auch im Namen der Kongregation visitieren möchte, würde ihm Abt Gemelich enstprechende Papiere ausstellen. Der Abt konnte selbst nicht schreiben, da er sich in Innsbruck aufhält. Ad abbatem Alderspacensem Matthaeum, 13. Iulii 1649. Reverendissime in Christo pater, coelndissime domine praesul Preces et servitia exigua

(1) Quas reverendissima dominatio vestra 29. Aprilis signatas ad reverendissimum meum[ERROR: no reftable :] reverendissimum meum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. dederat, eas hic post integrum bimestre Iunii scilicet die ultimo tandem rite accepit tristissima profecto naenia continentes. (2) Et imprimis quidem dilaudat reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae solertem vigilantiam, paternam sollicitudinem et zelum ferventem, dum periclitanti[ERROR: no reftable :] periclitanti] Vgl. Primisser cap. 42 § 26 Interea Bernardus noster ut coenobii Rothenhaslacensis scandala tandem serio tolleret, tum a Salemitano abbate tum consistorio Salisburgensi urgebatur. Ast ipse Tirolensibus praepeditus negotiis Georgium Caesareensem et Matthaeum Aldersbacensem praesules eo ablegat cum plena reformandi potestate. Sed Georgio renuente abbas Dominiorum Albae, tunc exul, una cum Matthaeo negotium Iunio mense perfecit. ordinis membro (domui Raittenhaslacensi) succurrere modis omnibus satagit ac mederi. (3) Sed dolendum sane ac deplorandum eo monasterii illius incolas iam prolapsos esse, ut phreneticis persimiles curari nec velint nec valeant. (4) Ceterum quia aequum est duriora eos sentire verbera, qui mitem pie castigantis ferulam contempserunt, consultum omnino iudicat reverendissimus meus, ut remedia arripiantur severiora, non solum transferendo fratres discolos et indisciplinatos ad alias ordinis domos, de regulari observantia bene audientes, verum etiam, si opus, ipsum abbatem, utpote nimia conniventia sua tantis dissolutionibus ac confusioni plus quam Babylonicae, saltem tacite patrocinantem a dignitate submovendo aliumque cordiatiorem et in monastico regimine magis strenuum praeficiendo. (5) Quam in rem profuerit forsan plurimum, si reverendissima et amplissima dominatio vestra in proximo visitationem ibidem

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic