Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F66v --

Admodum reverende in Christo, doctissime et dignissime domine prior

(1) Quod unicum amicorum desiderium est, mutuo frui alloquio, eius hactenus reverendae admodum pietati vestrae ac mihi potiundi data non est occasio. (2) Declinaverat quidem ante tres quattuorve menses admodum reverenda pietas vestra ad monasterium nostrum, sed vere tantum per modum transeuntis, cum ego in scribendis epistulis circa ordinis negotia graviter implicatus destinerer. (3) Verumtamen quia saepe dat una dies, quod totus denegat annus, spero in brevi votis nostris arrisurum Apollinem. (4) Eam in rem ad solemnia annua patrocinii, quae 24to huius magno praecursori divo Ioanni festive persolvemus, admodum reverendam pietatem vestram praesentium serie quam humanissime invitatam volo, obsequia tunc mea quantilla pronissime impensurus. (5) Ceterum quia amicos iuvat esse audaces, quam anno superiore benevolentiam[ERROR: no reftable :] anno ... benevolentiam] Vgl. ep. 134 und 135. ab admodum reverenda pietate vestra experiri licuit, eandem rursus fidenter sollicito rogans scilicet, ut pro memorato festo patroni nostri quempiam e suis ecclesiasten nobis velit transmittere, qui thaumaturgum nostrum Ioannem fortiter ex ambone proclamet. (6) Erit, cum hanc gratificandi voluntatem vicario gratitudinis studio non obliviose conabimur emereri. (7) Raptim ex solitudine nostra Stambsensi etc.

162. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 25. Juni 1649 Seit die Boten nach Mais den Weintransport eingestellt haben, ist auch der Briefwechsel erschwert möglich. Stephani freut sich, dass es Schnürlin gesundheitlich gut geht, er selbst leidet schon seit zehn Tagen an einer Augenkrankheit, wie im übrigen auch sein Bruder Laurentius in Wilten. Bruder Bartholomäus [Hol] wagt es noch nicht, von Genesung zu sprechen, kann aber schon wieder die Messe feiern. Stephani dankt für die geschickten Kleider. Nur Sebastian [Zigl] ist mit der Kleidungslieferung noch säumig. Zum Dank schickt er ein spanisches Kreuz. Der Marienkalender, für den sich Schnürlin interessierte, wird im Refektorium verwendet. Solche Werke gibt es in München und Innsbruck zu kaufen. Ad patrem Ioannem Schnürl, pro tempore cooperantem in ecclesia Mais, 25. Iunii 1649. Reverende in Domino ac religiosa dilectione semper amande confrater

(1) Silentium epistolare, quod mihi cum reverentia vestra fere commune aliquantis hactenus mensibus intercessit, non est, quod admodum mirer. (2) Ex quo aurigae nostri vecturam vini terminarunt, persuadere mihi merito poteram, simul etiam commercio nostro litterarum ad tempus iniectum iri quoddam sufflamen.

(3) Valetudine optata gaudere reverentiam vestram laetor et gratulor, de mea vero non est, quod angatur; etsi nam crebris ac variis debilitatibus quotannis subicior, eae tamen nec diuturnae sunt nec tales, quae me grabato affigant. (4) Impraesentiarum ophthalmia laboro, quae oculos meos decimum iam diem ita occupat, ut vix quidquam legere valeam vel scribere. Audio tamen plures passim hac afflictione exerceri, inter quos frater meus Laurentius Wilthinae[ERROR: no reftable :] frater ... Wilthinae] Gemeint ist Stephanis Bruder Laurentius, der Prior in Stift Wilten war. ecclesiasticis compluribus septimanis abesse cogeretur. (5) Frater noster Bartholomaeus[ERROR: no reftable :] frater ... Bartholomaeus] Gemeint ist Bruder Bartholomäus Hol. de miseria aegritudinis suae arthriticae necdum quidem triumphum canere audet,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic