Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F65r --

Ad eundem eodem loci haerentem, 18. Decembris 1648. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Tertia iam volvitur hebdomas, ex quo ad reverendissimam pietatem vestram nihil litterarum dedi, tum quia reverendissimam pietatem vestram aliquando saltem diali excursione nos revisuram indies exspectabamus, tum etiam quod diebus plusculis ea capitis debilitate laborarim, quae me vel invitum et a scriptione et ab omni litterario exercitio mentem abstrahere coëgerat, nisi me ipsum perditum vellem.

(2) Reverendissimum dominum visitatorem[ERROR: no reftable :] reverendissimum ... visitatorem] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. brevi a nobis discessurum intelligo; ita nam fabro nostro ferrario cum diebus hisce, tribus ipsius equis novas soleas induceret, quasi sub rosa intimatum. (3) Alius vero de tali, siquod meditatur, itinere inter nos altum non clamat et forsitan recessus tantum erit temporarius, ad statum cum imperii tum maxime coenobii Caesariensis recognoscendum institutus.

(4) Fratrum, qui has praesentant, alter videlicet Fortunatus [ERROR: no reftable :] Fortunatus] Gemeint ist Fortunatus Clementi, der zum Zeitpunkt der Ausstellung dieses Briefes 18 Jahre alt war. pro recipiendo hypodiaconatu aetatem legitimam, hoc est a canone Tridentino requisitam nondum habet, sed primum post trimestre adipiscetur, ad diem scilicet Martii duodecimum, proinde penes ipsum via dispensationis opus erit, quam notaria, quae apud nos est, ministrorum necessitas iure aequo et merito videtur existere.

(5) Frater Michael Pollingensis[ERROR: no reftable :] frater ... Pollingensis] Vgl. >Primisser cap. 42 § 22 Item canonicus Pollingenius Michael, qui XV Kalendas Ianuarii apoplexia tactus, transiit ad plures. cum heri a sumpta cena in officina vitriarii fratris Ioannis conversando laetus fuisset et hilaris, circa septimam, dum venerabilis conventus lectione completorii distineretur, subito tactus apoplexia et quidem sinistro ex latere amisso et linguae et aliorum sensuum usu post trihorium iacuit gleba exanimis, hodie sub vesperam tumulandus. Atque haec raptissime ad lucernam etc.

158. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais Stams, 24. Dezember 1648 Stephani bedankt sich für den letzten Brief und das Bildchen, das er bekommen hat. Er wünscht Schnürlin ein gutes neues Jahr. Leider leidet er selbst immer noch unter starken Kopfschmerzen. Als Geschenk schickt er ein ihm sehr liebes Bildchen Gott Vaters mit. Ad patrem Ioannem Schnürl in Mais, 24. Decembris anno 1648. Venerabilis in Christo pater, confrater plurimum amande

(1) Acceptis cum imagine litteris reverentiae vestrae, etsi tantillum temporis ab occupationibus vix supererat, ut vel pauculas tantum lineas rescriberem, committere tamen nolui, quin saltem officio salutationis perfunctus annum novum reverentiae vestrae quam faustissimum apprecarer, quem ut in corporis ac spiritus vigore et sospitate feliciter transigat, impendio exopto. (2) Meae res quoad valetudinem corporalem in statu optimo

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic