Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F63r --

rit amplissima dominatio vestra instrumentum confirmationis abbatialis pro electo domino Valentino Brunbacensi die 24to Aprilis Cistercii signatum et una litteras concessionis super permutando iure patronatus inter duas ecclesias monasteriis Ebracensi et Brunbacensi incorporatas ab reverendissimo et perillustri domino generali[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... generali] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. ad reverendissimum meum directam sub initium mensis Iunii in Stambs salva et integra devenisse. (2) Quae quod ob viarum pericula (quibus Germaniam adhuc turbatam cernimus) in originali reverendissimus meus postae committere non auderet, per copiam tantum et fidele transsumptum illa Brunbacum direxit, quousque ansa sese praeberet ipsa originalia certo et tuto submittendi. (3) Quam ob rem non est, quod amplissima dominatio vestra quidquam angatur, quasi processus, quem in causa abbatiae Brunbacensis amplissima dominatio vestra nuperis temporibus ex officio peregerat, reverendissimo domino generali minus placeat aut probetur, siquidem in epistula, quam meo destinarat reverendissimo, plurimum gratulatur mutationem huiusmodi de persona domini Friderici factam esse et institutam, eo quod iam dudum graves contra illum querelas inaudiisset etc. (4) Solum itaque incusanda venit temporum iniquitas, quae litterarum commercio iter tutum non relinquit, sed emissas crebrius intercipiens damnoso multat exilio. (5) Quodsi reverendissimo domino Brunbacensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Brunbacensi] Gemeint ist Abt Friedrich von Brunbach. via pateat aut modus, quibus desideratum suae confirmationis authographum in originali membrana secure sibi transmitti posse confidat, vel si etiam proprium illius sustollendi gratia dirigere ad nos velit nuntium, recipiet illico, quod tam ardenter exspectat, idque reverendissimo meo hoc erit gratius, quo factum fuerit citius. (6) Atque hisce breviter et provisorie tantum pro nunc intimatis, amplissimae dominationi vestrae me humili cum salute officiose commendo.

153. Stephani an Johannes Schnürlin, Kooperator in Mais [Stams], 13. November 1648 Stephani bedankt sich für die Strümpfe, die ihm Schnürlin geschickt hat, mit einem Bildchen. Wenn sie auch nicht die gewünschte weiße Farbe haben, werden sie die Kälte doch vertreiben. Weiters hofft er, dass die Ernte üppig ausgefallen ist. Wenn der Wein gut geworden ist, kann man, nachdem der Frieden in Deutschland eingezogen ist, mit guten Gewinnen rechnen. Die Schwaben haben in Tirol viel Vieh und vor allem Wolle aus dem Ötztal gekauft. Ad patrem Ioannem Schnürl in Mais, 13. Novembris anno 1648. Salutem et affectum amicitiae inviolatum Reverende in Christo, diligende in Domino

(1) Esse reverentiam vestram non pollicitis tantum divitem, sed et promissorum qua memorem, qua tenacem, plurimum gratulor ac pro transmissis tibialibus gratias studiosius ago, quibus aliud in vicem reponere non possum, quam imagunculam hic inclusam. (2) Alba quidem illa, ut desideraveram, non sunt, verum parum interest fratris Benedicti, ater sit an fuscus, albus an griseus, quando frigus hibernum non color arcet, sed calor.

(3) In vindemiis proxime peractis collecturam vestram pinguem fuisse et uberem spero aut certe, ut talis fuerit,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic