Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
rit
amplissima dominatio vestra instrumentum confirmationis abbatialis pro electo domino
Valentino Brunbacensi die 24to Aprilis Cistercii signatum et una litteras
concessionis super permutando iure patronatus inter duas ecclesias monasteriis
Ebracensi et Brunbacensi incorporatas ab reverendissimo et perillustri domino
generali[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... generali] Gemeint ist Generalabt Claude
Vaussin. ad reverendissimum meum directam sub initium mensis
Iunii in Stambs salva et integra devenisse. (2) Quae quod ob viarum pericula (quibus
Germaniam adhuc turbatam cernimus) in originali reverendissimus meus postae
committere non auderet, per copiam tantum et fidele transsumptum illa Brunbacum
direxit, quousque ansa sese praeberet ipsa originalia certo et tuto submittendi. (3)
Quam ob rem non est, quod amplissima dominatio vestra quidquam angatur, quasi
processus, quem in causa abbatiae Brunbacensis amplissima dominatio vestra nuperis
temporibus ex officio peregerat, reverendissimo domino generali minus placeat aut
probetur, siquidem in epistula, quam meo destinarat reverendissimo, plurimum
gratulatur mutationem huiusmodi de persona domini Friderici factam esse et
institutam, eo quod iam dudum graves contra illum querelas inaudiisset etc. (4)
Solum itaque incusanda venit temporum iniquitas, quae litterarum commercio iter
tutum non relinquit, sed emissas crebrius intercipiens damnoso multat exilio. (5)
Quodsi reverendissimo domino Brunbacensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Brunbacensi] Gemeint
ist Abt Friedrich von Brunbach. via pateat aut modus,
quibus desideratum suae confirmationis aut
153. Stephani an Johannes Schnürlin, Kooperator in Mais
[Stams], 13. November 1648
Stephani bedankt sich für die Strümpfe, die ihm Schnürlin geschickt hat, mit einem
Bildchen. Wenn sie auch nicht die gewünschte weiße Farbe haben, werden sie die Kälte
doch vertreiben. Weiters hofft er, dass die Ernte üppig ausgefallen ist. Wenn der
Wein gut geworden ist, kann man, nachdem der Frieden in Deutschland eingezogen ist,
mit guten Gewinnen rechnen. Die Schwaben haben in Tirol viel Vieh und vor allem
Wolle aus dem Ötztal gekauft.
(1) Esse reverentiam vestram non pollicitis tantum divitem, sed et promissorum qua memorem, qua tenacem, plurimum gratulor ac pro transmissis tibialibus gratias studiosius ago, quibus aliud in vicem reponere non possum, quam imagunculam hic inclusam. (2) Alba quidem illa, ut desideraveram, non sunt, verum parum interest fratris Benedicti, ater sit an fuscus, albus an griseus, quando frigus hibernum non color arcet, sed calor. (3) In vindemiis proxime peractis collecturam vestram pinguem fuisse et uberem spero
aut certe, ut talis fuerit,
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |