Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F62r --

nos hibernare appetit. Verum cum nullis adhuc sacris sit initiatus ordinibus, ut in officio nobis ecclesiastico deservire possit, et insuper notoria sit apud nos habitationum penuria, maxime si reverendissimus dominus visitator cum famulo rediturus sit, et Pollingenses per hiemem hic mansuri, difficillimum erit eundem accomodare; praeterquam quod proprio damno edocti sciamus raro nobis bene cessisse hospitium iuniorum retentionem, potissimum quando tenellae adsunt novitiorum plantationes. (10) Interim mansionem ei nobiscum tantisper indulsi, dum a reverendissima pietate vestra mandatum reciperem. Atque hisce etc.

150. Stephani an Bruder, Prior Laurentius Stephani in Wilten [Stams], 22. Oktober 1648 Der letzte Brief Stephanis an seinen Bruder wurde diesem zu einem so ungünstigen Zeitpunkt übergeben, dass er ihn kaum anschauen konnte. Nun gratuliert Stephani seinem Bruder zum Priorat, das er ein zweites Mal bekleidet. Er will weiterhin versuchen, Leute für die Erzbruderschaft sowie für andere Gesellschaften zu gewinnen. Ad fratrem meum Laurentium, Wilthinae priorem, 22. Octobris 1648. Admodum reverende et clarissime domine prior, frater per omnia amantissime

(1) Quas ad reverendam admodum dominationem vestram mense superiori dederam, die et hora tam importunis contraditas intellexi, ut eas tunc admodum reverendae dominationi vestrae negotiis non tam oneratae quam obrutae vix celeri revisione licuerit evolvere, nedum fusiores illis reponere. (2) Subiungo nunc alteras, quibus imprimis admodum reverendae dominationi vestrae de prioratus officio, non novo, sed veteri, fraterne adgratulor et ut sarcinae, quam dudum iam sustulit et experta est, humeros sat validos et latera sua firma diu non subtrahat, voveo. (3) Deinde quia semel mendicare non erubui, iterare non vereor, quod nuper efflagitavi, provideri scilicet cupiens ac donari corona aliquid benedicta, cui integrum voluntare psalterium (nisi partibus interfectis) aut prohibet occupatio aut lassa vetat intentio. (4) Ceterum alios cum ad cultum rosae immarcessibilis seu psalterii perpetui, tum ad ipsius etiam archiconfraternitatis adunare collegium sicubi potero, non omittam. (5) Interea admodum reverendae dominationi vestrae et multam salutem et vitam opto longaevam.

151. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 31. Oktober 1648 Stephani musste Peter Neyer entlassen, der sich als weder für den Chor noch für die Literatur geeignet entpuppte; Neyer zog mit zwei Leuten in die Heimat, die aus dem Noviziat der Franziskaner entlassen wurden. Magnus Speiser konnte dieser Tage wegen der großen Räubergefahr nicht zu einer Reise ins Etschtal bewegt werden. In einem Brief des Abtes von Salem [Thomas II. Schwab] bedankt sich dieser bei Abt Gemelich für die Unterstützung in Sigmaringen. Nun aber fordert Rom von ihm 9000 Gulden. Der Abt von St.-Urban, so Thomas weiter, habe auf Geheiß Roms die Aufgaben im Damenkloster Ratthusen verloren. Ähnliche Einschränkungen stünden auch anderen Schweizer Klöstern bevor. Ein zweiter Brief kam vom Abt von Ebrach, der sich beschwerk, dass in Cîteaux seine Bestätigung noch nicht ausgefertigt wurde. Sie müsste längst in Brunbach eingetroffen sein. Stephani schließt, dass bei dieser Sendung auch ein Brief, der für Stams bestimmt war, verloren ging. Der Abt möge Stephani mitteilen, was den Äbten jeweils zu antworten ist. Ad abbatem nostrum occupatum in vindemiis, 31. Octobris 1648. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Manumisi 28vo huius Petrum Neyer post tyrocinium bimestre exauctoratum militem, qui tametsi aegre nec sine fletu avellebatur tamen, quia suae infirmitatis conscius neque pro cantu neque pro litteratura

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic