Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F60v --

(1) Defuncta non ita pridem est in territorio nostro Elsbethe Retlerin, inclyto coetui Marianae societatis apud Wilthinam ante annos quammultos mancipata; erga quam ut affectum suum ac devotionem pro modulo ultimo contestaretur, ex asse paupertatis suae eidem cum crucigeris 12, tres florenos legavit, quos ego desuper rogatus reverendae admodum dominationi vestrae archiconfraternitatis celeberrimae praesidi hisce inclusos transmitto. (2) Schedam, quam illa de rosario perpetuo olim tulerat, una remitterem, nisi mox ab obitu ipsius alia eandem mulier suscepisset Eva Stöklin dicta.

(3) Ceterum quia hoc anno magnae Virginis patronae nostrae in obsequium devotissimi psalterii aliquot psaltores et psaltrias noviter adduxi, eos brevi hic syllabo recensitos notifico. (4) Alios vero tres de gremio conventus nostri, qui quod glebam in ore habeant, iam psallere desierunt, eadem opera denuntio, ut lacuna, quam sua illi morte in horario coronae servitio fecerunt, per alios valeat devotos oratores expleri. (5) Atque hisce raptissime peraratis reverendissimae admodum dominationi vestrae me commendo ac fratrem fraterne saluto.

147. Stephani an Ignaz Weinhart in Innsbruck [Stams], 12. September 1648 Stephani hat den Brief der Hohen Kammer vom letzten August an seinen Abt weitergeleitet, der sich über Entscheidung zugunsten von Stams sehr gefreut hat. Stephani fühlt sich geschmeichelt, dass man sich in der Familie Weinhart nach ihm sehnt, sieht sich aber nicht als guten Gesellschafter. Er würde sich freilich öfter in Innsbruck aufhalten, hätte er nicht so viel Arbeit in Stams. Der Grund, warum er Paul Weinhart d.J. so lange nicht geschrieben hat, ist die gute Gesundheit der Mönche in Stams. Sogar Pater Bartholomäus [Hol] geht es besser. Der Wetterumschwung wird den Arzt jedoch wieder fordern. Ad dominum Ignatium Weinhart, secretarium excelsi regiminis, 12. Septembris 1648. Nobilis, clarissime et eximie domine Praeter salutem amica quaeque obsequia

(1) Silentium (quod aequo forsitan diuturnius tenuisse videar) rumpere tandem cogor provocatus litteris clarissimae dominationis vestrae penultima Augusti a me receptis, quibus inclusam decisionis copiam ab excelso regimine in causa nota pro favore monasterii nostri emanatam reverendissimo meo nihil cunctando restitui, qui laetiore evangelio delectatus admodum gratam habuit tam amicam et tempestivam dominationis vestrae nuntiaturam, mente non immemori quandoque pensandam.

(2) Quod eximia dominatio vestra cum domina matre et germanis suis ante quadrimestre, cum nundinas Hala teneret, praesentiam meam et alloquium desiderarit, est, quod gratias agam pro humanissima vestra in meam exiguitatem propensione et affectu, etsi nihil interim in me reperiam, ex quo rudem conversationem meam solatii aliquid auribus vestris scirem posse inspergere. (3) Urbanus parum esse didici, qui nam tam urbibus quam solitudini fere hactenus assuevi. (4) Diverterem nihilominus pro confidentia mea apud vos semper nec aedes tam familiares et beneficas insalutatas relinquerem, nisi me cum verecundia molestiarum, quas facesso, retraheret, tum etiam labores et curae officii mei, quantillae tandem, vix domo egressum ocius ad repedandum urgerent, unde Oeniponti

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic