Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F59v --

quod nihil occurrerit penna necessario exarandum, utpote cum medio hoc tempore bona fuerit inter fratres nostros sospitas et (quae Deo in acceptis ferenda est) concors omnium valetudo. (2) Illud autem nunc demum rumpere cogor, quando aliis adhuc bene gradientibus solus ego claudicare incipio. (3) Quid vero aut qua corporis parte patiar, coniciet, opinor, excellentia vestra e pauxillo urinae meae (sit venia), quae talis est per totum fere annum, qualem hic in vase vitreo inspiciendam transmitto; index utique cruditatis ac indigestionis haud parvae, quam sola stomachi causat frigiditas, ob quam non modo ab omni genere frugum atque obsoniorum, verum etiam a cibis coctis, qui calidi non sunt, abstinere deinceps compellor. (4) Atque ex hac ventriculi indispositione provenire credo debilitates illas, quas mane non raro experior, dum inter obambulandum preces volvens canonicas interdum repente residere cogor alioqui genibus labaturus, acsi deliquio quodam impeterer. (5) Nec minus inde oriri et illud existimo, quod hisce diebus somnus a me recedere velle videatur; iam nam tres noctes maiorem partem vigil quam dormiens traduxi, siquidem experrectus ante vel circa 12am nihil amplius soporis captare poteram, quodcumque in latus me verterem. (6) Alvus ad officium suum tarda est et pigra; ac licet aloëticis, hebdomadatim saltem semel, sollicitetur, tamen post unam aut binam harum operationem de facili rursum constringitur, per unum, sequi aut etiam dies suo munere non defungens. (7) Ceterum hic stomachi algor, qui paene indies maius mihi negotium facessit, ne per incrementa ipsum forsitan nativum calorem praemature obruat vel exstinguat, paratus sum praeter ordinatam diaetam etiam aliud quid remediorum subire, siquid excellentia vestra consulendum indicarit, quod dum per harum latorem proxime mihi rescribendum exspecto, excellentiam interim vestram et cumprimis dominam suam matrem cum reliqua appendice domus tota quam humanissime saluto.

144. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 30. Juli 1648 Bruder Ludwig [Winter] hat Schnürlins letztes Schreiben verlässlich überbracht. Stephani bedankt sich für die Früchte, die mitgeschickt wurden. Weiters bedankt sich Stephani für den Hut, den er bekommen hat, meint aber, dass das Geld verschwendet sei, weil er ihn nie aus der Schachtel nehmen würde. Stephani hätte viel lieber weiße Strümpfe für den Winter gehabt. Ad patrem Ioannem Schnürl, cooperatorem in Mais, 30. Iulii anno 1648 Venerabilis in Christo pater, confrater sincerissime et dilectissime Cum salute omnium benedictionum cornucopiae

(1) Quas ad me reverentia vestra novissime dedit, frater Ludovicus [ERROR: no reftable :] frater Ludovicus] Gemeint ist Bruder Ludwig Winter. a sua peregrinatione[ERROR: no reftable :] peregrinatione] Zu seiner Reise nach St. Peter bei Gratsch vgl. ep. 140. seu visitatione liminum sancti Petri redux salvas contradidit, qui eas, ut intelligo, libenter serius apportasset, si ita superis placuisset. (2) Recepi cum illis etiam tredecim poma Italica, quae cum reverendissimo domino visitatore nostro partitus non sum, quando ille non iam apud Stambsenses amplius, sed inter Helvetios agit, rediturus tamen ad nos circiter festum magnae Virginis natae.[ERROR: no reftable :] Virginis natae] 8. September.

(3) Pro pileo transmisso gratias reverentiae vestrae ago, quas par est, eo

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic