Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F7r --

superis opitulantibus bene sani atque in Domino hilares transegimus. (2) Aliqualis tamen nebecula eum nostrae laetitiae diem inde quadantenus infuscare visa est, quod in ipsis resurgentis Christi solemniis triste nobis funus efferendum [ERROR: no reftable :] Inter efferendum et fuerat duplim nobis. fuerat, pharmacopaei scilicet nostri Lamberti, qui ipso sacri paschatis die sub vesperum fatis concessit.

(3) Frequentiori ad infirmos excursu reverentiam vestram multum inquietari, non invitus credo, quippe quae eiusmodi excursionibus nondum insueverit, forsan difficulter etiam assuetura. (4) Quodsi vota hac in re quidquam possunt, ego et vobis quietem ac pacem et terris vestris sidus salubre et universis accolis sospitatem animitus exopto.

(5) Synopses concionum et cursum philosophicum transmitto, ut pollicitus sum, [ERROR: no reftable :] pollicitus sum] Vgl. ep. 12. non item scripta casuistica, de quorum receptione nescio quid spei facere possim; scriptor nam illorum pater Eugenius[ERROR: no reftable :] Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. admodum lente festinat causatus aliud se reverentiae vestrae non promisisse, nisi quod interdum per subsecivas horas, cum bene sibi allubuerit, ex iis quidpiam describere velit; cui conscriptioni ego quidem ante medium futuri autumni finem imponendum vix auguror. (6) Patrem Malachiam[ERROR: no reftable :] patrem Malachiam] Gemeint ist Pater Malachias Saur. aegre a Maisensibus avvulsum esse facile mihi persuadeo; ipsummet nam iam aliquoties dictitantem audivi, si modo duorum adhuc dierum inducias in Mais habuisset, egregie se rebus suis prospecturum fuisse, nunc vero tum ob continuam in confessionali detentionem, tum ob itineris maturandi nimis celerem terminum, vix reculas suas convasare potuisse. (7) Ditavit is me pecuniis suis, insigniter sane, sicut nam reverentiae vestrae obolum non reliquit, ita mihi nec denarium attulit, quinque siquidem numismata aurea 22 florenorum, quae ei de viatico superfuerant et mihi consignare voluerit, reverentissimus [ERROR: no reftable :] reverentissimus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. tamen ab eo non sine gravi interminatione universa exegit et recepit. (8) Officium quoddam vacans bonus pater Malachias his temporibus non invenit, sed solis concionibus et catechizanda dominicis diebus iuventute occupatur. (9) Haec paucula aurigis iam iam abiturientibus properanter exarare licuit.

14. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 16. April 1644 Stephani bekundet, dass er nun als Prior den Briefkontakt zu seinem alten Mäzen Weinhart verstärken will. Weinhart wird bald das Kloster besuchen, um einige Kranke zu beraten, die einen Aderlass durchführen wollen. Stephani geht einige Fälle durch, in denen er von einem Aderlass abgeraten hat: der Konverse Christoph Häring, Senior Wolfgang [Lebersorg], der Konverse Georg Randolt, der sich eine Verbesserung seiner Hörprobleme verspricht. Stephani will sich jeweils auf Weinharts Urteil stützen. Ad dominum Paulum Weinhart, medicum Oenipontanum, 16. Aprilis anno 1644. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Litterarum[ERROR: no reftable :] litterarum] Brfief wird zitiert bei Baumann 1935, 15. ad dominationem vestram hactenus parum destinavi, minus forte

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic