Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F57v --

lator harum ad me fideliter tulit, quem cum arcula lignea mox postera luce ad reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. Oeniponte in comitiis laborantem direxi, cui adventus illius haud dubie pergratus fuerit, quod herbam illam raram, quam quaerunt omnes (semen intelligo metallicum) inopinato adferret. (2) De reliquis fructibus, quos continebant corbes e vimine texti, nihil eidem transmisi, quod habeamus adhuc praelatum in monasterio, dominum scilicet visitatorem nostrum, cui non minus quam venerabili conventui aliquid illius obsonii pro mensa secunda semel atque iterum apponendum duxi.

(3) Frater Christophorus[ERROR: no reftable :] Christophorus] Gemeint ist Bruder Christoph Häring. noster nuntio mortis fidissimae matris suae tantundem motus est, atque si aeri aut lapidi quidpiam nuntiassem. (4) Valetudo reverendissimi nostri non est, quod reverentiam vestram angat, eo nam in statu hoc temporis est, quem nos a Deo exorare semper contendimus et in longum prorogari expetimus. (5) Proinde falsus fuerit aut serus nuntius, qui reverentiae vestrae de constitutione praesulis nostri moderna adversum aliquid nuntiavit. (6) Eorum quoque, qui de conventu sunt, vix dispar est ratio. (7) Solus pater Bartholomaeus noster [ERROR: no reftable :] pater ... noster] Gemeint ist Pater Bartholomäus Hol. ex malo suo antiquo adhuc claudicat, qui tantum necdum revaluit in artubus et articulis, ut sacram Deo victimam in altari litare posset.

(8) Pater Ludovicus[ERROR: no reftable :] pater Ludovicus] Gemeint ist Pater Ludwig Winter. graviore aliquo catarrho per tempus vexatus est, quem ut vires et valetudinem suam aliquatenus recolligat[ERROR: no reftable :] aliquatenus] post aliquatenus in rasura: quem ut vires., cum praesentium latore ad sanctum Petrum pro suo voto et de reverendissimi assensu emitto, moram tamen aut respirationem longam non habiturum, quandoquidem 26to huius infallabiliter in domo oboedientiae rursum se sistat oportet.

(9) Ego per biennium (quod Deo in laudem refero) aegritudine pressus nulla sum, nisi morbum reputare velim inveteratam debilitatem stomachi mei. (10) Mercedem fructuum transmissorum et boni affectus syngrapham mitto reverentiae vestrae crucem Hispanicam, unam illarum, quas reverendissimus noster dono ab archiducissa Claudia[ERROR: no reftable :] archiducissa Claudia] Gemeint ist Erzherzogin Claudia de’ Medici. ante annos accepit, quam ut reverentia vestra boni consulat unaque cum religiosis consodalibus suis prospere vivat, exopto et in hoc voto litteras finio.

139. Stephani an Vikar Sebastian Zigl in St. Peter [Stams], 12. Juli 1648 Stephani bedankt sich für die geschickten Süßigkeiten. Die Übermittlung klappte vorzüglich, auch wenn der Bote zunächst in die Abtei ging. Stephani will alles mit seinen Brüdern teilen, da es seinem Magen nicht so gut gehe. Er bedauert, dass sich Zigl in so großen Geldnöten befinde, kann aber seine Situation gut nachempfinden. Er selbst schulde einem Händler ganze 110 Gulden. Was Zigls Besuch in Stams betrifft, wünscht er, dass er den Überbringer dieses Briefes, Pater Ludwig [Winter], auf den 26. Juli, da dieser zurück sein muss, begleite. Ad patrem Sebastianum Zigl, vicarium ad sanctum Petrum prope Tyrolim, 12. Iulii 1648. Venerabilis in Christo pater, religiose et peramande confrater

(1) Grates habeo reverentiae vestrae pro transmissis nuper panibus dulciariis et scriniolis tribus optime cydonitidis, quae nuntius vester in solemnitate sanctissimi patroni nostri Ioannis[ERROR: no reftable :] solemnitate ... Ioannis] 24. Juni. fideliter apud me deposuit; (2) quamvis nam primo mox ingressu monasterii cum tota sarcina sua ad abbatiam citatus fuerit, tamen ea, quae a reverentia vestra mihi destinata et inscripta noverat, statim in sequestrum reposuit ab ipso etiam abbate iussus, ut mihi consignaret. (3) Absumam

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic