Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
tificandi voluntate fretus venio intrepide et primus amicum officium exposco, qui reverendae admodum pietati vestrae hactenus nihil adhuc obsequiorum praestare potui. (2) Id vero, quod pietatem vestram admodum reverendam flagito, istud est: (3) Ad diem huius mensis 24tum, qui magno Christi praecursori [ERROR: no reftable :] Christi praecursori] Johannes der Täufer, dessen Fest am 24. Juni gefeiert wird. est sacer, in ecclesia nostra parochiali festum patrocinii annuatim celebramus, in quo fere semper maluimus praeconem verbi divini ac sancti Ioannis encomiasten, quendam extraneum, quam aliquem de gremio conventus nostri. (4) Quocirca cum anno praeterito hic favor nobis a monasterio Seefeldensi obtigerit, ut quempiam illius patrem in praetacta solemnitate egregie pro concione dicentem audire meruerimus, eadem instantia nunc utor, et ut reverenda admodum pietas vestra pro festo iam nominato et proximo sacrum nobis oratorem mittere non gravetur, amice hisce requiro, in simili aliove obsequii genere minime defuturus.
136. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 4. Juli 1648
Zwei Konventualen sind gefirmt worden, wozu ihnen Stephani gratuliert hat. Bruder
Ludwig [Winter] konnte sein Wunsch (wohl eine Reise) bisher nicht erfüllt werden,
weil Stephani noch keinen geeigneten Begleiter gefunden hat. Ein von Pater Johannes
[Schnürlin] angekündigter Bote aus Mais wird schon lange in Stams erwartet. Mit dem
Pförtner wurde verfahren, wie es der Abt angeordnet hatte. Zunächst reagierte er
gelassen auf seine Entlassung, doch nach Rücksprache mit seiner Frau wandte er sich
fußfällig an Stephani, dieser möge ein gutes Wort für ihn beim Abt einlegen.
Stephani forderte seinerseits, dass der Pförtner vor einem ehrenwerten Zeugen seine
Besserung beschwöre.
(1) Sistunt se, quos reverendissima pietas vestra evocavit, duo conventuales nostri unctione chrismatis sacri in Christi pugiles formandi; quibus gratulamur, quod ad ecclesiasticos ordines ianuam tandem repererint confirmationis beneficio. (2) Fratrem Ludovicum[ERROR: no reftable :] fratrem Ludovicum] Gemeint ist Bruder Ludwig Winter (vgl. Album Stamsense Nr. 445). voti sui[ERROR: no reftable :] voti sui] Es scheint sich um einen beabsichtigten Besuch bei seiner Mutter in der Gegend von St. Peter bei Gratsch zu handeln (vgl. ep. 137,2). compotem adhuc facere non potui, quod nesciam, quem ei itineris comitem aut stipatorem adiungam. (3) Pater Ioannes[ERROR: no reftable :] pater Ioannes] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. ex Mais dicebatur nuper missurus ad reverendissimam pietatem vestram proprium nuntium octiduo post domini Ioannis,[ERROR: no reftable :] domini Ioannis] 24. Juni. quem proinde indies operior, ut is confecto negotio suo memoratum fratrem limina sancti Petri (in Athesi) visitare volentem deducat. (4) Circa portarium nostrum peracta modo sunt, quae reverendissima pietas vestra in
mandatis dederat. (5) Is post acceptas dimissorias primo quidem parum terreri
videbatur nec aliud prae se ferre, quam quod obstinatus migrare disponeret,
quocumque eum denuo deferrent manes. (6) Verum evoluto biduo ab uxore sua propriam
miseriam altius oponderante et misericordiam per Deum ac divos exorante inductus
coepit mihi supplex fieri, ut apud reverendissimam pietatem vestram pro se
intervenirem, pollicitus erratorum suorum emendationem omnimodam. (7) Cui ut serio
rem agi ostenderam, poposci, ut hanc morum in melius conversionem stipulata manu
mihi promitteret idque in praesentia viri alicuius honesti, ceu testis ac
fideiussoris, quod et praestiturum se recepit et hodie implendum existimo. (8) Qua
in re faxit Deus, ut haec eius sponsio et verba non sint quasi aerem verberantis,
quo cessent aliquando mendi
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |