Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F56v --

tificandi voluntate fretus venio intrepide et primus amicum officium exposco, qui reverendae admodum pietati vestrae hactenus nihil adhuc obsequiorum praestare potui. (2) Id vero, quod pietatem vestram admodum reverendam flagito, istud est: (3) Ad diem huius mensis 24tum, qui magno Christi praecursori [ERROR: no reftable :] Christi praecursori] Johannes der Täufer, dessen Fest am 24. Juni gefeiert wird. est sacer, in ecclesia nostra parochiali festum patrocinii annuatim celebramus, in quo fere semper maluimus praeconem verbi divini ac sancti Ioannis encomiasten, quendam extraneum, quam aliquem de gremio conventus nostri. (4) Quocirca cum anno praeterito hic favor nobis a monasterio Seefeldensi obtigerit, ut quempiam illius patrem in praetacta solemnitate egregie pro concione dicentem audire meruerimus, eadem instantia nunc utor, et ut reverenda admodum pietas vestra pro festo iam nominato et proximo sacrum nobis oratorem mittere non gravetur, amice hisce requiro, in simili aliove obsequii genere minime defuturus.

136. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 4. Juli 1648 Zwei Konventualen sind gefirmt worden, wozu ihnen Stephani gratuliert hat. Bruder Ludwig [Winter] konnte sein Wunsch (wohl eine Reise) bisher nicht erfüllt werden, weil Stephani noch keinen geeigneten Begleiter gefunden hat. Ein von Pater Johannes [Schnürlin] angekündigter Bote aus Mais wird schon lange in Stams erwartet. Mit dem Pförtner wurde verfahren, wie es der Abt angeordnet hatte. Zunächst reagierte er gelassen auf seine Entlassung, doch nach Rücksprache mit seiner Frau wandte er sich fußfällig an Stephani, dieser möge ein gutes Wort für ihn beim Abt einlegen. Stephani forderte seinerseits, dass der Pförtner vor einem ehrenwerten Zeugen seine Besserung beschwöre. Ad dominum abbatem nostrum agentem Oeniponti, 4. Iulii 1648. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Sistunt se, quos reverendissima pietas vestra evocavit, duo conventuales nostri unctione chrismatis sacri in Christi pugiles formandi; quibus gratulamur, quod ad ecclesiasticos ordines ianuam tandem repererint confirmationis beneficio. (2) Fratrem Ludovicum[ERROR: no reftable :] fratrem Ludovicum] Gemeint ist Bruder Ludwig Winter (vgl. Album Stamsense Nr. 445). voti sui[ERROR: no reftable :] voti sui] Es scheint sich um einen beabsichtigten Besuch bei seiner Mutter in der Gegend von St. Peter bei Gratsch zu handeln (vgl. ep. 137,2). compotem adhuc facere non potui, quod nesciam, quem ei itineris comitem aut stipatorem adiungam. (3) Pater Ioannes[ERROR: no reftable :] pater Ioannes] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. ex Mais dicebatur nuper missurus ad reverendissimam pietatem vestram proprium nuntium octiduo post domini Ioannis,[ERROR: no reftable :] domini Ioannis] 24. Juni. quem proinde indies operior, ut is confecto negotio suo memoratum fratrem limina sancti Petri (in Athesi) visitare volentem deducat.

(4) Circa portarium nostrum peracta modo sunt, quae reverendissima pietas vestra in mandatis dederat. (5) Is post acceptas dimissorias primo quidem parum terreri videbatur nec aliud prae se ferre, quam quod obstinatus migrare disponeret, quocumque eum denuo deferrent manes. (6) Verum evoluto biduo ab uxore sua propriam miseriam altius oponderante et misericordiam per Deum ac divos exorante inductus coepit mihi supplex fieri, ut apud reverendissimam pietatem vestram pro se intervenirem, pollicitus erratorum suorum emendationem omnimodam. (7) Cui ut serio rem agi ostenderam, poposci, ut hanc morum in melius conversionem stipulata manu mihi promitteret idque in praesentia viri alicuius honesti, ceu testis ac fideiussoris, quod et praestiturum se recepit et hodie implendum existimo. (8) Qua in re faxit Deus, ut haec eius sponsio et verba non sint quasi aerem verberantis, quo cessent aliquando mendi

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic