Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F55v --

supra quadragesimum octavo ad domenicam Cantate capitulum cogeretur in monasterio Salem idque sine nova indictione. (5) Verumtamen quia pax, quae tunc sperabatur, nondum terris reddita nec ad sinus matrum suarum adhuc reducti tot exules, nemo prudens consultum iudicabit praedicto statuto insistere et non emissis prius ad singulos, quorum interest, convocatoriis celebrare velle conventum diebus et rebus adhuc turbulentissimis. (6) Quocirca reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. ante mensem vel circiter ad universos dominos provinciales litteras dedit, quibus consilium et sensa eorum expetiit, an, ubi aut quando capitulum iudicarent posse institui, lectissimamque patrum ac praesulum turbam in vinculo caritatis adunari, quarum litterarum copiam a reverendissimo domino Caesariensi amplissimae dominationi vestrae iam iam communicatam nihil ambigimus.

(7) Quod demum nonnulli spargere dicuntur abbatibus a cessione Nivellii quondam generalis[ERROR: no reftable :] Nivellii ... generalis] Gemeint ist Generalabt Petrus Nivellius von Citeaux electis confirmationem suam de novo Cistercio petendam, id equidem (pro meo saltem sentire) non est, quod amplissimam dominationem vestram angat ullive scrupulum pariat, nimis nam durum atque a suavissima humanitate ac prudentia moderni domini generalis prorsus alienum videtur credere tot antistites tempore illo interregni seu generalatus vacantis electos nunc primum inaugurationis suae robur et firmitatem ab archiabbate Cistercii flagitare debere et accipere. (8) Nihilominus tamen ad tranquillandas mentes timoratas et maioris securitatis gratia paucis abhinc septimanis reverendissimus meus rogatu et instinctu meo ad perillustrem ac reverendissimum dominum generalem[ERROR: no reftable :] perillustrem ... generalem] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. hac super re scripsit, a quo brevi gratum optatumque praestolamur responsum amplissimae dominationi vestrae a me quantocius transcribendum; (9) cui interea me et conventum Stambsensem religioso demissionis affectu commendo.

133. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Sterzing [Stams], 23. Mai 1648 Vor acht Tagen kam ein Brief aus Mais, den Stephani hier verschlossen mitschickt. Vielleicht geht es darin um das traurige Schicksal des Paters Martin, der auf der Rückreise von Marling den Fluss bei Meran übersetzen wollte, vom Pferd stürzte und ertrank. Einige Arbeiter in Stams forderten, für kurze Zeit nach Hause zurückkehren zu dürfen, um nach ihrem Vieh zu sehen; Stephani gestattete dies nicht. Vor kurzem stiftete Georg Stöckl am Altar des Heiligsten Blutes Christi eine Votivgabe, woraufhin es ihm und seiner Frau sofort besser ging. Er versprach, das wundersame Ereignis in einer Tafel verewigen zu lassen. Stephani wünscht seinem Abt einen wirksamen Schutzengel. Ad abbatem nostrum Sterzingae morantem, 23. Maii anno 1648. Salutem cum filiali recommendatione Reverendissime in Christo pater, observandissimae domine praesul

(1) Adventantes ante octiduum aurigae nostri litteras a parocho Maisensi tulerunt, quas hic occlusas transmitto. (2) His nuntiabitur forte reverendissimae pietati vestrae miserabilis casus, quem subiit reverendus pater Martinus confessalius monialium Merani, quod scilicet a convivio Marlingae accepto redux et aquam fluminis ad urbem Meranensem praeterlabentis transvadere volens lapsus est et mersus equo enatante ac salvato.

(3) Ex murariis hodie rursum duo licentiam remeandi ad sua petierunt salvandi pecoris causa pollicentes quidem reditum, quam possent maxime tempestivum, ultra quatriduum, ut putabant, vix emansuri. (4) Sed visum fuit mihi et officialibus huiusmodi abscessum illis haud concedendum, quandoquidem structura

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic