Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F54r --

stinatum necdum attigerint. (2) Echidnam[ERROR: no reftable :] Echidnam] Echneidem hs. Mythische Riesenschlange, die den Wanderern auflauerte. illis in Oeni occurrisse non est, quod credam. (3) Frigus autem hibernum Halae iam adeo inhorruisse, ut nullum inde amplius navigium solvere possit, etiam difficile persuadeor. (4) Utut habeat, ego de fideli industria dominationis vestrae haud diffisus spero per occasionem navis alicuius salinariae (siqua modo adhuc pagum Telfensem petitura sit) in proximo mihi transmittenda, quae desidero. (5) Quodsi tamen nautis vestris usus fluminis praeter omnem meam opinionem hiemis algore iam foret interclusus, id mihi verbo tantum intimari cuperem, prospecturo mox de mediis praedictas pauculas merces terrestri itinere per clitellarios ad nos transportandi. (6) Ignoscat importunitati meae dominatio vestra, quod ipsam gravioribus utique plus satis distentam meo hocce leviculo negotio interpellem. (7) Innata dominationis vestrae humanitas et pronissimus gratificandi affectus me animat, ut operam eiusdem semper fidentius sollicitem. (8) In me porro siquid opis est, quod vicaria gratitudine redhibere valeam, dominatio vestra amici officiis utatur liberrime, quam hisce una cum domina matre et reliqua domus appendice religiose ac perhumaniter saluto atque in divinae providentiae abyssum obnixius commendo.

129. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 29. November 1647 Das Brenneisen, das Stephani von Weinhart bekommen hat, schickt er nun zurück und bedankt sich dafür. Er nützt die Gelegenheit, um über den Gesundheitszustand zweier Brüder zu berichten: Pater Bartholomäus [Hol] war schon auf dem Weg der Besserung, als er zuviel aß und wieder in großes Leiden zurüchfiel. Jetzt bereitet ihm bereits die kleinste Berührung an den Hand Schmerzen. Bruder Fuchs ist dem Tode schon sehr nahe, er wurde mit der letzten Ölung versehen. In Post-Scriptum des nächsten Tages berichtet Stephani, dass Bruder Fuchs in dieser Nacht verstorben ist. Ad doctorem medicum Paulum Weinhart, 29. Novembris anno 1647. Nobilis. clarissime et excellentissime domine

(1) Cauterium, quod interventu dominationis vestrae commodate nuper accepi, ut ad locum, unde exiit, tempori revertatur, per proprium latorem cum litteris hisce Oenipontum relegare volui grates utrimque fideliter agens, tam matronae mutuanti, quam excellentiae vestrae procuratorio nomine id mihi transmittenti.

(2) Ceterum ut eadem occasione notificem excellentiae vestrae statum duorum, quos adhuc sustinemus, in infirmatorio languentium, pater Bartholomaeus [ERROR: no reftable :] pater Bartholomaeus] Gemeint ist Pater Bartholomäus Hol. cum per mensem circiter constitutione ventriculo optima fuisset et cibi appetentia vivacissima, nesciens hanc debite moderari, ante dies plus minus 15 carne vervecina ac semel piscibus salsis avidius ingurgitatis stomachum plus aequo oneravit, quo factum, ut non modo edendi appetitum omnem deperderet, verum etiam amisso beneficio alvi inter magnos cum ventris tum pectoris dolores et vellicationes noctes totas traheret insomnes, quo se verteret, nescius. (3) Qui sera demum ductus paenitentia, quodque per ingluviem peccaverat, ieiunio volens redimere multorum dierum sobrietate aut fere potius inedia vix tandem reparare potuit, quod excessu unico pessum dederat. (4) Nunc temporis tota eius afflictio in nervis residet bracchiorum, quae admodum extenuata velut graciles quidam bacilli, usu etiam cuiuscumque diaetae nec carnis accretione augescunt nec robore aut motus virtute firmantur. (5) Et quod mirandum magis, utrumque illius bracchium occulta quaepiam occupat vis doloris, adeo ut vel levem attactum manus dolorifice sen

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic