Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Ad reverendum patrem Ioannem Schnürl[in],[ERROR: no reftable :] Schürl Venerabilis in Christo, religiose ac multum honorande pater (1) Adventum utriusque[ERROR: no reftable :] utriusque] Neben Schnürlin ist wohl Nivardus Bardalas gemeint. vestrum in Mais plus opinione mea maturatum ex proxime ad me datis intellexi; quem multis admirationi fuisse, non nemini etiam perturbationi nihil admodum miror; solent nam eiuscemodi inopinati eventus citra hominum demirationem vix umquam accidere. (2) Faxint porro superi, ut haec vestra ad portum novum adnavigatio, sicut haud dubie operosa est, ita multis sit proficua. (3) Dolium, in quod sarcinae amborum convasatae sunt, intactum vobis et illibatum pro voto vestro transmittitur; schediasmata vero illa, in quibus reverentia vestra concionum suarum synopses consignavit, etsi perlubenter in praesens una ablegassem, a patre tamen Edmundo[ERROR: no reftable :] patre Edmundo] Gemeint ist Pater Edmund Quaranta. eiusque bibliothegicis tyronibus tantum operae et industriae hactenus positum non est, ut ea quoquo modo compingerent. (4) Accurabo tamen et perurgebo, ut ad proximam vecturam per aurigas nostros certo transmitti valeant. (5) Super statu prioratus, ratione bursae et vestiarii a reverendissimo [ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. hactenus nihil innovatum est, sed tota oneris moles penes me adhuc residet probabiliter etiam permansura. (6) Patri Niuardo,[ERROR: no reftable :] Patri Nivardo] Pater Nivardus Bardalas, den das Album Stamsense (Nr. 451) jedoch erst 1651 als Kooperator in Mais vermerkt. quia temporis angustiae non ferebant, peculiariter scribere pro hac vice non potui alia occasione compensaturus. Reverentia vestra meo nomine amicam ei salutem impertiat, indicetur gratulari me tam eximio equiti, qui vix duo stadia de monasterio progressus mox pallium itinerarium amiserit illudque equi pedibus lacerandum substraverit. Haec raptissime, alias plura.
13. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais
[Stams], 15. April 1644
Stephani berichtet Schnürlin, dass die Osterfeierlichkeiten vom plötzlichen Tod des
Apothekers Lambert überschattet wurden. Er drückt Schnürlin, der ein enger Freund
Lamberts war, sein Beileid aus. Dem Brief sind die gewünschten Predigten und die
philosophischen Schriften beigelegt. Die kasuistischen Texte müssen noch ausbleiben,
da sich Pater Eugenius [Eyberger] bei deren Abschrift sehr viel Zeit lässt. Pater
Malachias [Saur] fühlt sich nicht wohl in Mais, da er nur mit Beichten, Predigten
und Katechismusunterricht beschäftigt ist. Von seinem Reisegeld schickte Malachias
22 Gulden nach Stams zurück.
(1) Pascha, quod reverentia vestra mihi meisque tam faustum apprecata est,
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |