Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F53r --

suos semper postremus agmen clauserit ac aliis herbam porrexerit, miles mollis et flaccidus.

(5) Haec, ut initio dixeram, signa videbantur spiritus intepescentis. (6) At ecce subita nunc metamorphosi omnis eius ad religionem nostram ardor diebus hisce repente deflagravit, dum is ex abrupto consarcinans reculas suas scholae et altaris administerio nuntium misit abitumque est meditatus, cum neque litteras citationis suae ab excellentia vestra emanatas mihi exhibuisset neque verbo ullo super discedendi licentia me ante salutasset, quam in procinctu iam esset ratis conscendendae. (7) Scio excellentiam vestram et cumprimis pueri fidissimam matrem intensissimis desideriis illud unum hactenus exoptasse, ut eundem monastico amictu Deo apud nos sacratum aliquando conspicerent vel audirent; sin autem laudatissimum istud votum pie desiderantium irritum fieri accidat, per me sane illud non sisterit, qui ad benefaciendum saepe dicto iuveni semper eram promptissimus. (8) Quodsi eum forsitan spiritu resipiscentiae tactum postliminio redire atque ad sacra religionis nostrae adyta ingressum flagitare contingat, metuo vehementer, ut ne pessulo obducto repulsam ille patiatur et cum Phrygibus[ERROR: no reftable :] cum Phrygibus] Die Phrygier, gemeint sind sie Einwohner Trojas, haben erst viel zu spät bemerkt, welchen Schaden sie sich selbst zufügten, indem sie das Pferd der Griechen in ihre Stadt zogen. sero sapere demonstretur. (9) Atque haec in praesens pro exigentia, libentius meliora, si rerum status tulisset, etc.

126. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais [Stams], 5. November 1647 Seit der Abreise des Abtes kamen nur unbedeutende Briefe herein: Der Pfarrer von Leutkirch [im Allgäu] beklagt sich über den elenden Zustand seiner Kirche. Pater Thomas Hauser aus Salem schreibt, dass er vor kurzem 40 Kreuzer bezahlen musste, weil per Post ein Briefbündel von Pater Benedikt Staub kam. Hausers Antwort verzögerte sich, da er mit seinem Abt in die Schweiz reisen musste. Die Weinlieferanten von Stams hatten einen schlechten Auftakt, da sie ein Pferd verloren. Gesundheitlich leiden Pater Bartholomäus [Hol] und Bruder Fuchs an den bekannten Symptomen. Die Patres Wilhelm [Wenzel] und Ludwig [Winter] waren kurz krank, konnten sich aber schnell erholen. Ad dominum abbatem nostrum in vindemiis laborantem, 5. Novembris 1647. Filialissimum ave et pinguia torcularia Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Ex quo reverendissima pietas vestra itinere in Athesim adornato vale nobis fecerat, nihil hactenus de congregationis negotiis litterarum advenit neque etiam aliunde momenti alicuius vel importantiae quidquam est perscriptum. (2) Litteras tamen parochi Leukirchensis[ERROR: no reftable :] Leukirchensis] Zum Verhältnis zwischen Stams und der Reichspfarrei Leutkirch vgl. Angst 1986: Karl IV. schenkte 1352 dem Stift Stams das Patronat über die Pfarrei Leutkirch. Innerhalb von nur kurzer Zeit wurde die Pfarre inkorporiert. Der Bürgermeister und der Rat von Leutkirch bekamen das Recht, dem Abt von Stams Kandidaten für die zu besetzenden Stellen vorzuschlagen. Der Abt seinerseits stellte die Bewerber dann dem Bischof von Konstanz vor. Die Wirren des frühen 16. Jhs. führten dazu, dass man in Stams 1546 gezwungen war, die Nutzung des Patronatsrechts in Leutkirch mit dem Benediktinerkloster Weingarten gegen die Nutzung eines Weingartner Hofes in Lana (bei Meran) zu tauschen. Erst etwa 150 Jahre später wurden dann auch die Eigentumsrechte an Weingarten übertragen. omnino transmittendas duxi, quibus ille miseram personae suae ac parochiae praenominatae conditionem et statum luculenter depingit. (3) Scripsit etiam ante dies plusculos ex Curia Salemitana Constantiae reverendus pater Thomas Hauser, cuius epistulae totum fere argumentum est, quod fasciculum litterarum novissime a reverendi patri Benedicto Staub inscriptarum recta accepit, pro quo solo integros 40 crucigeros postae numerare habuerit; quod vero eiusdem venerandi senis responsio tam diu cunctetur, in causa esse illius a domo absentiam, utpote cum reverendissimo suo in Helvetiam profecti.

(4) Vecturam vini hoc anno aurigae nostri initiis non usque adeo auspicatis inchoarunt, quippe qui altero reditu iam alterum equum amiserunt. (5) Sed speremus aurigante deinceps Dei clementia felicius habituros iter currus nostros et iumenta.

(6) Quos reverendissima pietas vestra ex filiis aegros discendens reliquerat, ii etiamnum in suis calamitatibus marcent, spe resti

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic