Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F52v --

sicuti haud recreor, ita ad colendum excellentiae vestrae intime moveor. (2) Dies pro celebranda autumnali phlebotomia certos ego quidem praestitui ac designavi. (3) Quod vero eorundem in meis nudiustertius exaratis verba non meminerim, causa fuit, quam obiter intimavi, angustia temporis et negotiorum complurium intricatio.

(4) Filium excellentiae vestrae Paulum, doctorem noviter inauguratum, ex Italia repatriasse mihi hactenus erat incompertum, cuius proinde ad sectiones nostras praesentiam dominatio vestra ultro nobis offerat, eam libens accepto et adventum illius ad crastinam vesperam expectans expecto. (5) Sic nam una fidelia duos parietes dealbari posse video,[ERROR: no reftable :] sic ... video] Das Sprichwort geht auf Cicero (ad fam. 7,29,2) zurück (vgl. Otto 1890, 265f.). Ebenso ep. 357; 403. dum ille et phlebotomiam dirigere et simul infirmanti patri Bartholomaeo[ERROR: no reftable :] Bartholomaeo] Gemeint ist Pater Bartholomäus Hol. valebit consulere. (6) Equum ei, ut par erat, perlubenter misissem, sed quia reverendissimus noster his diebus ad vindemias vel ipsemet in persona concessurus est vel saltem aliquos suorum officialium praemissurus, praestare non possum, quod maxime volui. (7) Atque hisce properans finio precatus cum excellentiae vestrae prosperam valetudinem et dies longaevos, tum toti familiae benedictionem et adiutorium altissimi.

125. Stephani an Martin Witting in Innsbruck [Stams], 17. Oktober 1647 Stephani beklagt sich bei Arzt Martin Witting über das Benehmen seines Verwandten Johannes Burgreiter. Als dieser von einer Thermalkur aus Innsbruck in die Schule nach Stams zurückkehrte, war sein frommer Geist wie verflogen: Anstatt Bücher zu lesen, begann er, Vögel zu fangen, zuletzt gar zu schießen. Dem Kirchengesang geht er nicht mehr nach. Bei seinen Mitschülern bildet er immer das Schlusslicht. Er hatte schon, ohne jemanden zu informieren, seine Sachen gepackt und wollte das nächste Schiff nach Innsbruck nehmen. Stephani weiss, dass es der Wunsch der Familie war, den Knaben einst als Mönch in Stams zu sehen. Sollte dies nicht gelingen, weist Stephani jede Schuld von sich. Ad dominum Martinum Witting, doctorem medicinae Oeniponti, 17. Octobris 1647. Nobilis, clarissime et eximie domine

(1) Spiritus religionis, quem in cognato suo Ioanne Purggreiter excellentia vestra hactenus arsisse credidit, ex quo ille a thermarum cura Oeniponto in Stambs remeavit, patenter satis visus est intepuisse; siquidem ex tunc, pro eo quod strenuam navaret operam litteris, magis illi volupe esse coepit salientes in arbore volucres insectari, primum quidem canna seu arundine ac dein etiam manubalista, quam suo peculio clam et me prorsus inscio sibi fieri curavit integro dalero constantem, ludere ea solitus non tantum hora quotidianae relaxationis (quod aegrius neutiquam ferrem), verum etiam furtivis aliis temporibus, quibus nos in divinis scit occupatos. (2) Ad cantum sacrum (qui ordini nostro magis proprius quam stiva colono) sicut ille affectus numquam fuit, ita in eo etiamnum nihil addidicit nactus ob negligentiam exercitii vocem scabram et absonam, qualem stridolae solent crepitare cicadae. (3) Profectus litterarius in ipso cernitur ille, qui apud homines huius farinae, hic est avibus iaculandis intentos, sperari potest. (4) Certe, seu ingenium illi desit, seu Musarum amor, eum hactenus tramitem in studiis tenuit, ut inter condiscipulos

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic