Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F6r --

Ad eundem patrem Malachiam in Mais, 13. Ianuarii anno 1643. Reverende in Christo ac religiose pater, confrater dilectissime

(1) Litteras reverentiae vestrae proxime ad me datas sexta huius mensis recepi sub vesperum Epiphaniorum,[ERROR: no reftable :] Epiphaniorum] 6. Januar. quibus has perbreves nunc repono. (2) Pro calceis iam pridem transmissis grates, pro eo ac debeo, magnas ago, easdem etiam pro tibialibus[ERROR: no reftable :] tibialibus] Vgl. ep. 10. acturus, si ea recepissem. (3) Sed quia illis fortuna, ut opinor, invidente hactenus potiri non licuit, idcirco actionem gratiarum tantisper differre aut saltem moderari cogor. (4) Qua autem ratione eorum dispendium sim passus, paucis ita notifico. (5) Aurigae nostri[ERROR: no reftable :] aurigae nostri] Die Stamser Boten waren gut organisiert. So berichtet etwa Primisser von Johannes Lang (Longus), der vierzig Jahre lang Präfekt dieser Truppe war (cap. 42 § 12 Ioannem Longum, qui aurigis Stamsensibus XL annos fuerat praefectus). ignari vel certe immemores, cui tibialia consignanda essent, ea cum aliis rebus promiscue apud patrem cellarium [ERROR: no reftable :] cellarium] Von 1637 bis 1644 war Pater Christian Praxmarer Kellner in Stams (vgl. Album Stamsense Nr. 442). deposuerunt, a quo cum repetendi ansam non ita confestim haberem et ille de tibialibus parum esset sollicitus, pharmacopaeus noster Lambertus [ERROR: no reftable :] Lambertus] Dieser Apotheker von Stams ist nicht im Album Stamsense verzeichnet. Er begegnet wieder in ep. 13,2. in ea, velut si primo occupantis forent, manus iniecit atque in usum proprium adscita postero mox die induere ac deinceps gestare non erubuit; quod ubi primum rescire potui, impudentiam hominis vehementer demiratus, tibialia pro iure meo, quod habebam, exegi, sed invito extorquere non valui, litem tum ei ulterius intentare nolens cessi pacifice, maxime quod praetenderet iam dudum eiusmodi tibialia sibi a reverentia vestra esse promissa nomine ac loco, ut aiebat, Caroli a Rosenberg, cui apud nos quondam febricitanti pharmaca subministrasset.

(6) Ceterum spero reverentiae vestrae nondum ita exhaustum neque liberalitatem eius tam angustis limitibus circumscriptam, quin aliud tibialium par refundere perfacile possit et velit. (7) Ego certe hac me deinceps spe alo et de liberali ac benefico reverentiae vestrae animo optima praesumere non desisto. (8) Atque hisce raptim deproperatis, reverentia vestra ut valeat atque annum hunc cum multis subsequentibus sospitem et incolumem trahat, exopto.

12. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 26. März 1644 Stephani beglückt Schnürlin zu seiner unversehrten Ankunft in Mais. Das Gepäck wird schnell nachgeschickt werden, lediglich Schriften mit Predigten brauchen noch länger, bis der Bibliothekar, Pater Edmund [Quaranta] sie nach Mais schicken wird. Er beklagt sich über den weiten Aufgabenbereich, den er als Prior hat und den Abt Bernhard Gemelich nicht einschränken wollte. Sein Gruß gilt auch Pater Nivardus [Bardalas], über dessen Verlust eines Reisemantels er spottet.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic