Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F51r --

tem plus solito frigidam et humidam uvarum maturationem hoc anno nonnihil retardasse, deficiente scilicet foco coelesti, qui eas coqueret. (3) Sat mihi fuerit, si, ut promittitur, alio proximo tempore cum faenore suppleatur, quod impraesentiarum praestari non potuit.

(4) Ceterum mala Persica, quae reverentia vestra scribit a se mihi destinata, uti et panis dulciarius, quem loco et nomine salutis adiecisse fertur dominus parochus, [ERROR: no reftable :] dominus parochus] Von 1635 bis 1658 war Johannes Burkhard Pfarrer in Mais. ad manus meas non devenerunt. (5) Ita nimirum frequenter accidit, ut quae peculiariter tenuitati meae aut dilecto conventui a vobis deputantur, inepti tabellarii cum primum monasterio pedem inferunt, recta ferant ad abbatiam, in qua etiam missa manent, si desint litterae, quae aliud significent. (6) Huic autem incommodo deinceps obviabitur, si nuntio, quem emittitis, serio inculcatum fuerit, diligentius attendat, quo quaeque sint loco deponenda. (7) Habeo tamen nihilosecius grates pro transmissis, etsi non receptis, fraterno affectu et amore contentus, quo eodem maneo reverentiae vestrae semper addictus, etc.

121. Stephani an Kooperator Johannes Schnürlin in Mais [Stams], 22. August 1647 Im Gegensatz zu seinem letzten Brief kann Stephani nun berichten, dass es in Stams allen gut geht. Pater Schnürlin scheint leider von der einen in die nächste Krankheit gefallen zu sein. Herr von Knillenberg hat Stephanis letzte Nachricht schlecht aufgenommen, Stephani hofft, ihm bald Besseres berichten zu können. Doch der Brief, den Vater von Knillenberg an seinen Sohn geschickt hat, zeigt noch keine Wirkung. Schnürlin soll Herrn Ramelmayr für die Trauben danken, die er nach Stams geschickt hat. Dieser möge aber auch einen strengen Brief an seinen Sohn schicken, der die Schule verlassen will. Ad patrem Ioannem Schnürlin, cooperatorem in Mais, 22. Augusti 1647. Venerabilis ac religiose, in Domino perdilecte confrater Copiosam salutem et sincerae caritatis affectum

(1) Post stragem inter nostros mense Maio editam et nuper a me reverentiae vestrae perscriptam[ERROR: no reftable :]nuper ... perscriptam] Gemeint ist ep. 115. nunc temporis apud nos (Deo servatori sit laus immensa) prospere valent omnes, et cum omnes nomino, me non excludo; etsi nam debilitas stomachi apud me paene sit continua, id tamen mali non reputo, dum ceteroqui corpus laboribus sit ferendis. (2) Reverentia vestra, ut intelligo, ex una syrte eluctata in aliam incidit, post superatam scilicet pedum arthritidem correpta a dysenteria, e qua tamen utraque quod iam feliciter sine naufragio enatarit, gratulor ac valetudinem firmam in dies et annos posteriores precor.

(3) Dominum a Knillenberg meis antehac ad reverentiam vestram datis [ERROR: no reftable :] antehac datis] Vgl. ep. 115,9. tantopere consternatum esse credo equidem, simul tamen multum condoleo, quem utinam alio laetiore evangelio in brevi recreare possem, ut sanedum multitudinem dolorum ipsius consolatio subsecuta laetificaret animam eius. (4) Epistula certe, quam ad filium ille dedit, paraenetica eius efficaciae est, ut silicem prope findere posset, fratrem vero Christophorum quid ea moverit aut motura sit, indicia, heu, adhuc nulla apparent.

(5) Domino Ramelmayr reverentia vestra meo nomine gratias agat pro uvis transmissis simulque ei denuntiando meam salutem significet, circa filium ipsius ad frugem reducendum operam me omnem polliceri, si modo is prius severiori aliqua epistula puerum officii commoneat

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic